seiyaku
< Previous
Index
Next >

Prophetia Zachariae

III

Zachariae III, Nova Vulgata 
(Latin version of Zechariah chapter 3)

   1 Et ostendit mihi Iesua sacer dotem magnum stantem coram angelo Domini; et Satan stabat a dextris eius, ut adversaretur ei.
   2 Et dixit angelus Domini ad Satan: "Increpet Dominus in te, Satan! Et increpet Dominus in te, qui elegit Ierusalem! Numquid non iste torris est erutus de igne?".
   3 Et Iesua erat indutus vestibus sordidis et stabat ante faciem angeli.
   4 Qui respondit et ait ad eos, qui stabant coram se, dicens: "Auferte vestimenta sordida ab eo". Et dixit ad eum: "Ecce, abstuli a te iniquitatem tuam; induam te mutatoriis".
   5 Et dixit: "Ponite cidarim mundam super caput eius". Et posuerunt cidarim mundam super caput eius et induerunt eum vestibus; et angelus Domini stabat.
   6 Et contestabatur angelus Domini Iesua dicens:
   7 "Haec dicit Dominus exercituum: Si in viis meis ambulaveris et ministerium meum custodieris, tu quoque iudicabis domum meam et custodies atria mea; et dabo tibi accessum inter eos, qui nunc hic assistunt.
   8 Audi, Iesua sacerdos magne, tu et amici tui, qui sedent coram te, quia viri portendentes sunt: Ecce enim ego adduco servum meum Germen.
   9 Quia ecce lapis, quem dedi coram Iesua: super lapidem unum septem oculi sunt; ecce ego caelabo sculpturam eius, ait Dominus exercituum, et auferam iniquitatem terrae illius in die una.
   10 In die illa, oraculum Domini exercituum, vocabit vir amicum suum subter vitem et subter ficum".

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

privacy policy © seiyaku