Liber Sapientiae
IX
Sapientiae IX, Nova Vulgata
(Latin version of Wisdom chapter 9)
1 "Deus patrum meorum et Domine misericordiae, qui fecisti omnia verbo tuo
2 et sapientia tua constituisti hominem, ut dominaretur creaturis, quae a te factae sunt,
3 et disponeret orbem terrarum in sanctitate et iustitia et in directione cordis iudicium iudicaret,
4 da mihi sedium tuarum assistricem sapientiam et noli me reprobare a pueris tuis,
5 quoniam servus tuus sum ego et filius ancillae tuae, homo infirmus et exigui temporis et minor ad intellectum iudicii et legum.
6 Nam, et si quis erit consummatus inter filios hominum, si ab illo abfuerit sapientia tua, in nihilum computabitur.
7 Tu elegisti me regem populo tuo et iudicem filiorum tuorum et filiarum;
8 dixisti me aedificare templum in monte sancto tuo et in civitate habitationis tuae altare, similitudinem tabernaculi sancti, quod praeparasti ab initio.
9 Et tecum sapientia, quae novit opera tua, quae et affuit tunc, cum orbem terrarum faceres, et sciebat quid esset placitum in oculis tuis et quid directum in praeceptis tuis.
10 Emitte illam de caelis sanctis tuis et a sede magnitudinis tuae mitte illam, ut mecum sit et mecum laboret, ut sciam quid acceptum sit apud te.
11 Scit enim illa omnia et intellegit et deducet me in operibus meis sobrie et custodiet me in sua gloria.
12 Et erunt accepta opera mea, et diiudicabo populum tuum iuste et ero dignus sedium patris mei.
13 Quis enim hominum poterit scire consilium Dei? Aut quis poterit cogitare quid velit Dominus?
14 Cogitationes enim mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae:
15 corpus enim, quod corrumpitur, aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem.
16 Et difficile conicimus, quae in terra sunt, et, quae in prospectu sunt, invenimus cum labore; quae autem in caelis sunt, quis investigabit?
17 Consilium autem tuum quis sciet, nisi tu dederis sapientiam et miseris spiritum sanctum tuum de altissimis?
18 Et sic correctae sunt semitae eorum, qui sunt in terris; et, quae tibi placent, didicerunt homines et salvati per sapientiam sunt".
Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera