Liber Sapientiae
VI
Sapientiae VI, Nova Vulgata
(Latin version of Wisdom chapter 6)
1 Audite ergo, reges, et intellegite; discite, iudices finium terrae.
2 Praebete aures, vos, qui continetis multitudines et placetis vobis in turbis nationum.
3 Quoniam data est a Domino potestas vobis et dominatio ab Altissimo, qui interrogabit opera vestra et cogitationes scrutabitur,
4 quoniam, cum essetis ministri regni illius, non recte iudicastis nec custodistis legem neque secundum voluntatem Dei ambulastis.
5 Horrende et cito instabit vobis, quoniam iudicium durissimum his, qui praesunt, fiet;
6 exiguo enim conceditur misericordia, potentes autem potenter tormento interrogabuntur.
7 Non enim subtrahet personam cuiusquam Deus nec verebitur magnitudinem cuiusquam, quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et aequaliter cura est illi de omnibus;
8 potentibus autem durum instat scrutinium.
9 Ad vos ergo, reges, sunt hi sermones mei, ut discatis sapientiam et non excidatis.
10 Qui enim custodierint iusta iuste, iustificabuntur; et, qui didicerint ista, invenient defensionem.
11 Concupiscite ergo sermones meos, diligite illos et habebitis disciplinam.
12 Clara est et, quae numquam marcescit, sapientia; et facile videtur ab his, qui diligunt eam, et invenitur ab his, qui quaerunt illam.
13 Praeoccupat, qui eam concupiscunt, ut prior se ostendat illis.
14 Qui de luce vigilaverit ad illam, non laborabit, assidentem enim illam foribus suis inveniet.
15 Cogitare ergo de illa sensus est consummatio; et, qui vigilaverit propter illam, cito securus erit.
16 Quoniam dignos se ipsa circuit quaerens et in viis ostendit se illis hilariter et in omni providentia occurrit illis.
17 Initium enim illius verissima est disciplinae concupiscentia, cura vero disciplinae dilectio est,
18 et dilectio custodia legum illius est, custoditio autem legum confirmatio incorruptionis est,
19 incorruptio autem facit esse proximum Deo;
20 concupiscentia itaque sapientiae deducit ad regnum.
21 Si ergo delectamini sedibus et sceptris, o reges populi, colite sapientiam, ut in perpetuum regnetis.
22 Quid est autem sapientia et quemadmodum facta sit, referam et non abscondam a vobis sacramenta Dei, sed ab initio nativitatis investigabo et ponam in lucem scientiam illius et non praeteribo veritatem.
23 Neque cum invidia tabescente iter habebo, quoniam ista non erit particeps sapientiae.
24 Multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum, et rex sapiens stabilimentum populi est.
25 Ergo accipite disciplinam per sermones meos, et proderit vobis.
Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera