Liber Sapientiae
III
Sapientiae III, Nova Vulgata
(Latin version of Wisdom chapter 3)
1 Iustorum autem animae in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis.
2 Visi sunt oculis insipientium mori, et aestimata est afflictio exitus illorum,
3 et, quod a nobis est iter, exterminium; illi autem sunt in pace.
4 Etenim, si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est;
5 et in paucis correpti, in multis bene disponentur, quoniam Deus tentavit eos et invenit illos dignos se.
6 Tamquam aurum in fornace probavit illos et quasi holocausti hostiam accepit illos,
7 et in tempore visitationis illorum fulgebunt et tamquam scintillae in arundineto discurrent;
8 iudicabunt nationes et dominabuntur populis, et regnabit Dominus illorum in perpetuum.
9 Qui confidunt in illo, intellegent veritatem, et fideles in dilectione acquiescent illi, quoniam gratia et misericordia est sanctis eius, et visitatio electis eius.
10 Impii autem, secundum quae cogitaverunt, correptionem habebunt; qui neglexerunt iustum et a Domino recesserunt.
11 Sapientiam enim et disciplinam qui despicit, infelix est, et vacua est spes illorum, et labores sine fructu, et inutilia opera eorum.
12 Mulieres eorum insensatae sunt, et nequissimi filii eorum, maledicta generatio eorum.
13 Quoniam felix est sterilis et incoinquinata, quae nescivit torum in delicto; habebit fructum in respectione animarum.
14 Et spado, qui non operatus est per manus suas iniquitatem nec cogitavit adversus Dominum nequissima, dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo Domini acceptissima.
15 Bonorum enim laborum gloriosus est fructus; et, quae non concidat, radix sapientiae.
16 Filii autem adulterorum in inconsummatione erunt, et ab iniquo toro semen exterminabitur.
17 Et, si quidem longae vitae erunt, in nihilum computabuntur, et sine honore erit in novissimo senectus illorum;
18 et, si celerius defuncti fuerint, non habebunt spem nec in die agnitionis allocutionem:
19 generationis enim iniquae dirae sunt consummationes.
Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera