Liber Sapientiae
II
Sapientiae II, Nova Vulgata
(Latin version of Wisdom chapter 2)
1 Dixerunt enim cogitantes apud se non recte: "Exiguum et cum taedio est tempus vitae nostrae, et non est refrigerium in fine hominis, et non est agnitus, qui sit reversus ab inferis.
2 Quia ex tempore nati sumus et post hoc erimus, tamquam non fuerimus, quoniam fumus flatus est in naribus nostris, et sermo scintilla in motu cordis nostri;
3 qua exstincta, cinis fiet corpus nostrum, et spiritus diffundetur tamquam mollis aer.
4 Et nomen nostrum oblivioni tradetur per tempus, et nemo memoriam habebit operum nostrorum; et transibit vita nostra tamquam vestigium nubis, et sicut nebula dissolvetur, quae fugata est a radiis solis et a calore illius aggravata.
5 Umbrae enim transitus est tempus nostrum, et non est reversio finis nostri, quoniam consignata est, et nemo revertitur.
6 Venite ergo, et fruamur bonis, quae sunt, et utamur creatura tamquam in iuventute sollicite.
7 Vino pretioso et unguentis nos impleamus, et non praetereat nos flos temporis verni;
8 coronemus nos calycibus rosarum, antequam marcescant,
9 nullum pratum exsors sit luxuriae nostrae; ubique relinquamus signa laetitiae, quoniam haec est pars nostra, et haec est sors.
10 Opprimamus pauperem iustum et non parcamus viduae nec veterani revereamur canos multi temporis.
11 Sit autem fortitudo nostra lex iustitiae; quod enim infirmum est, inutile invenitur.
12 Circumveniamus ergo iustum, quoniam inutilis est nobis et contrarius est operibus nostris et improperat nobis peccata legis et diffamat in nos peccata disciplinae nostrae.
13 Promittit se scientiam Dei habere et filium Dei se nominat.
14 Factus est nobis in accusationem cogitationum nostrarum; gravis est nobis etiam ad videndum,
15 quoniam dissimilis est aliis vita illius, et immutatae sunt viae eius.
16 Tamquam scoria aestimati sumus ab illo, et abstinet se a viis nostris tamquam ab immunditiis; beata dicit novissima iustorum et gloriatur patrem se habere Deum.
17 Videamus ergo, si sermones illius veri sint, et tentemus, quae in exitu eius erunt:
18 si enim est verus filius Dei, suscipiet illum et liberabit eum de manibus contrariorum.
19 Contumelia et tormento interrogemus eum, ut sciamus modestiam eius et probemus patientiam illius;
20 morte turpissima condemnemus eum: erit enim ei visitatio ex sermonibus illius".
21 Haec cogitaverunt et erraverunt; excaecavit enim illos malitia eorum,
22 et nescierunt sacramenta Dei neque mercedem speraverunt sanctitatis nec iudicaverunt honorem animarum immaculatarum.
23 Quoniam Deus creavit hominem in incorruptibilitate et imaginem similitudinis suae fecit illum;
24 invidia autem Diaboli mors introivit in orbem terrarum; experiuntur autem illam, qui sunt ex parte illius.
Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera