Liber Sapientiae
XVIII
Sapientiae XVIII, Nova Vulgata
(Latin version of Wisdom chapter 18)
1 Sanctis autem tuis maxima erat lux; et horum quidem vocem illi audiebant, sed figuram non videbant et, quia non et ipsi eadem passi erant, magnificabant;
2 quoniam autem, qui ante laesi erant, non laedebant, gratias agebant et, quod eos ante distulissent, donum petebant.
3 Propter quod ignis ardentem columnam, ducem ignotae viae, et solem sine laesura gloriosae peregrinationis praestitisti.
4 Digni quidem illi carere luce et pati carcerem tenebrarum, qui inclusos custodierant filios tuos, per quos incipiebat incorruptum legis lumen saeculo dari.
5 Cum cogitarent iustorum occidere infantes C et uno exposito filio et liberato - in traductionem illorum multitudinem filiorum abstulisti et pariter illos perdidisti in aqua valida.
6 Illa nox ante cognita est a patribus nostris, ut vere scientes, quibus iuramentis crediderunt, animaequiores essent.
7 Suscepta est a populo tuo sanitas quidem iustorum, iniustorum autem exterminatio;
8 sicut enim punivisti adversarios, sic et nos provocans magnificasti.
9 Absconse enim sacrificabant iusti pueri bonorum et divinitatis legem in concordia disposuerunt; similiter et bona et pericula recepturos sanctos patrum iam ante decantantes laudes.
10 Resonabat autem inconveniens inimicorum clamor, et flebilis perferebatur vox ploratorum infantium.
11 Simili autem poena servus cum domino afflictus est, et popularis homo regi similia passus;
12 similiter ergo omnes uno nomine mortis mortuos habebant innumerabiles. Nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant, quoniam uno momento, quae erat praeclarior generatio illorum, exterminata erat.
13 De omnibus enim non credentes propter veneficia, in exterminio primogenitorum confessi sunt populum filium Dei esse.
14 Cum enim quietum silentium contineret omnia, et nox in suo cursu medium iter haberet,
15 omnipotens sermo tuus de caelo a regalibus sedibus durus bellator in mediam exterminii terram prosilivit, gladium acutum insimulatum imperium tuum portans;
16 et stans replevit omnia morte et usque ad caelum attingebat stans in terra.
17 Tunc continuo visus somniorum terribilium turbaverunt illos, et timores supervenerunt insperati,
18 et alius alibi proiectus semivivus, propter quam moriebatur causam, demonstrabat.
19 Visiones enim, quae illos turbaverunt, haec praemonebant, ne inscii quare mala patiebantur, perirent.
20 Tetigit autem et iustos tentatio mortis, et interitus in eremo factus est multitudinis, sed non diu permansit ira tua.
21 Properans enim homo sine querela propugnavit, proferens servitutis suae scutum: orationem et per incensum deprecationem; restitit irae et finem imposuit necessitati, ostendens quoniam tuus est famulus.
22 Vicit autem iram non in virtute corporis, nec armaturae potentia, sed verbo illum, qui se vexabat, subiecit, iuramenta parentum et testamentum commemorans.
23 Cum enim iam acervatim cecidissent super alterutrum mortui, interstitit et amputavit impetum et divisit illam, quae ad vivos ducebat, viam.
24 In veste enim poderis, quam habebat, totus erat orbis terrarum, et parentum magnalia in quattuor ordinum lapidum sculptura, et magnificentia tua in diademate capitis illius.
25 His cessit, qui exterminabat, et haec extimuit; erat enim sola tentatio irae sufficiens.
Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera