seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Sapientiae

XV

Sapientiae XV, Nova Vulgata 
(Latin version of Wisdom chapter 15)

   1 Tu autem, Deus noster, suavis et verus es, patiens et in misericordia disponens omnia.
   2 Etenim, si peccaverimus, tui sumus, scientes potentiam tuam; non peccabimus autem, scientes quoniam apud te sumus computati.
   3 Nosse enim te consummata iustitia est, et scire virtutem tuam radix est immortalitatis.
   4 Nec enim in errorem induxit nos hominum malae artis excogitatio, nec adumbrantium labor sine fructu, effigies maculata per varios colores,
   5 cuius aspectus insensatis in concupiscentiam venit, et diligit mortuae imaginis effigiem sine anima.
   6 Malorum amatores digni sunt, qui spem habeant in talibus et qui faciunt illos et qui diligunt et qui colunt.
   7 Sed et figulus, mollem terram premens laboriose, fingit ad usus nostros unumquodque vas; et de eodem luto fingit, quae mundis operibus in usum sunt, vasa, et quae his sunt contraria, omnia similiter; horum autem singulorum vasorum quis utriusque sit usus, iudex est figulus.
   8 Et cum malo labore deum vanum fingit de eodem luto ille, qui paulo ante de terra factus fuerat, et post pusillum reducit se, unde acceptus est, repetitus animae debitum.
   9 Sed cura est illi, non quia laboraturus est, nec quoniam brevis illi vita est, sed concertatur aurificibus et argentariis et aerarios imitatur et gloriam praefert, quoniam res supervacuas fingit.
   10 Cinis est cor eius, et terra despectior spes illius, et luto vilior vita eius,
   11 quoniam ignoravit, qui se finxit et qui inspiravit illi animam, quae operatur, et qui insufflavit ei spiritum vitalem.
   12 Sed et aestimavit lusum esse vitam nostram et conversationem vitae compositam ad lucrum; oportere enim dicit undecumque etiam ex malo acquirere.
   13 Hic enim scit se super omnes delinquere, qui ex terrae materia fragilia vasa et sculptilia fingit.
   14 Omnes enim insipientes et infelices supra modum animae infantis sunt inimici populi tui et per potentiam opprimentes illum.
   15 Quoniam omnia idola nationum deos aestimaverunt, quibus neque oculorum usus est ad videndum, neque nares ad percipiendum spiritum, neque aures ad audiendum, neque digiti manuum ad tractandum, sed et pedes eorum pigri ad ambulandum.
   16 Homo enim fecit illos, et, qui spiritum mutuatus est, is finxit illos; nemo enim sibi similem homo poterit deum fingere:
   17 cum autem sit mortalis, mortuum fingit manibus iniquis. Melior enim est ipse his, quos colit, quia ipse quidem vixit, cum esset mortalis, illi autem numquam.
   18 Sed et animalia miserrima colunt; in insipientia enim, aliis comparata, his sunt deteriora.
   19 Nec pulchra in his inveniuntur, quantum desiderari possit, ut fit in animalium conspectu; effugerunt autem et Dei laudem et benedictionem eius.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

privacy policy © seiyaku