Liber Sapientiae
I
Sapientiae I, Nova Vulgata
(Latin version of Wisdom chapter 1)
1 Diligite iustitiam, qui iudicatis terram, sentite de Domino in bonitate et in simplicitate cordis quaerite illum,
2 quoniam invenitur ab his, qui non tentant illum, se autem manifestat eis, qui fidem habent in illum.
3 Perversae enim cogitationes separant a Deo, probata autem virtus corripit insipientes.
4 Quoniam in malevolam animam non introibit sapientia nec habitabit in corpore subdito peccatis.
5 Spiritus enim sanctus disciplinae effugiet fictum et auferet se a cogitationibus insensatis et corripietur a superveniente iniquitate.
6 Spiritus enim diligens hominem est sapientia et non absolvet maledicum a labiis suis, quoniam renum illius testis est Deus et cordis illius scrutator verus et linguae eius auditor;
7 quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum, et ipse, qui continet omnia, scientiam habet vocis.
8 Propter hoc, qui loquitur iniqua, non potest latere, nec praeteriet illum iudicium corripiens.
9 In cogitationibus enim impii interrogatio erit, sermonum autem illius auditio ad Dominum veniet ad correptionem iniquitatum illius;
10 quoniam auris zeli audit omnia, et tumultus murmurationum non absconditur.
11 Custodite ergo vos a murmuratione, quae nihil prodest, et a detractione parcite linguae, quoniam sermo absconditus in vacuum non ibit; os autem, quod mentitur, occidit animam.
12 Nolite zelare mortem in errore vitae vestrae neque acquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum,
13 quoniam Deus mortem non fecit nec laetatur in perditione vivorum;
14 creavit enim, ut essent omnia, et sanabiles sunt generationes orbis terrarum, et non est in illis medicamentum exterminii, nec inferorum regnum in terra:
15 iustitia enim est immortalis.
16 Impii autem manibus et verbis accersierunt illam; aestimantes illam amicam defluxerunt et sponsionem posuerunt ad illam, quoniam digni sunt, qui sint ex parte illius.
Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera