seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Thobis

III

Thobis III, Nova Vulgata 
(Latin version of Tobias chapter 3)

   1 Et contristatus animo et suspirans ploravi et coepi orare cum gemitibus:
   2" Iustus es, Domine, et omnia opera tua iusta sunt, et omnes viae tuae misericordia et veritas, et tu iudicas saeculum.
   3 Et nunc, Domine, memor esto mei et respice in me; ne vindictam sumas de me pro peccatis meis et pro neglegentiis meis et parentum meorum, quibus peccaverunt ante te,
   4 quoniam non oboedivimus praeceptis tuis, et tradidisti nos in direptionem et captivitatem et mortem et in parabolam et fabulam et improperium in omnibus nationibus, in quas nos dispersisti.
   5 Et nunc multa sunt iudicia tua vera, quae de me exigas pro peccatis meis et parentum meorum, quia non egimus secundum praecepta tua et non ambulavimus sinceriter coram te.
   6 Et nunc secundum quod tibi placet fac mecum et praecipe recipi spiritum meum, ut dimittar a facie terrae et fiam terra, quia expedit mihi mori magis quam vivere, quoniam improperia falsa audivi, et tristitia multa est in me. Praecipe, Domine, ut dimittar ab hac necessitate, et dimitte me in locum aeternum et noli avertere a me faciem tuam, Domine, quia expedit mihi mori magis quam videre tantam necessitatem in vita mea, et ne improperia audiam".
   7 Eadem die contigit Sarae filiae Raguel, qui erat Ecbatanis Mediae, ut et ipsa audiret improperia ab una ex ancillis patris sui,
   8 quoniam tradita erat viris septem, et Asmodeus daemonium nequissimum occidebat eos, antequam cum illa fierent, sicut est solitum mulieribus. Et dixit illi ancilla: "Tu es, quae suffocas viros tuos! Ecce, iam tradita es viris septem, et nemine eorum fruita es.
   9 Quid nos flagellas causa virorum tuorum, quia mortui sunt? Vade cum illis, nec ex te videamus filium aut filiam in perpetuum".
   10 In illa die contristata est animo puella et lacrimata est et ascendens in superiorem locum patris sui voluit laqueo se suspendere. Et cogitavit iterum et dixit: "Ne forte improperent patri meo et dicant: "Unicam habuisti filiam carissimam, et haec laqueo se suspendit ex malis"; et deducam senectam patris mei cum tristitia ad inferos. Utilius mihi est non me laqueo suspendere, sed deprecari Dominum, ut moriar et iam improperia non audiam in vita mea".
   11 Eodem tempore, porrectis manibus ad fenestram, deprecata est et dixit: "Benedictus es, Domine, Deus misericors, et benedictum est nomen tuum sanctum et honorabile in saecula. Benedicant tibi omnia opera tua in aeternum.
   12 Et nunc, Domine, ad te faciem meam et oculos meos direxi.
   13 Iube me dimitti desuper terram, et ne audiam iam improperia.
   14 Tu scis, Domine, quoniam munda sum ab omni immunditia viri
   15 et non coinquinavi nomen meum neque nomen patris mei in terra captivitatis meae. Unica sum patri meo, et non habet alium filium, qui possideat hereditatem illius, neque frater est illi proximus neque propinquus illi, ut custodiam me illi uxorem. Iam perierunt mihi septem, et ut quid mihi adhuc vivere? Et si non tibi videtur, Domine, occidere me, impera, ut respiciatur in me et misereatur mei, et ne iam improperium audiam".
   16 In ipso tempore exaudita est oratio amborum in conspectu claritatis Dei,
   17 et missus est Raphael angelus sanare duos, Thobin desquamare ab albuginibus oculorum eius, ut videret oculis lumen Dei, et Saram filiam Raguel dare Thobiae filio Thobis uxorem, et colligare Asmodeum daemonium nequissimum, quoniam Thobiae contigit possidere eam prae omnibus, qui volebant accipere eam. In illo tempore reversus est Thobi de atrio in domum suam; et Sara filia Raguel descendit et ipsa de loco superiori.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

privacy policy © seiyaku