Liber Thobis
XII
Thobis XII, Nova Vulgata
(Latin version of Tobias chapter 12)
1 Et, postquam consummatae sunt nuptiae, vocavit Thobi filium suum Thobiam et dixit illi: "Homini illi, qui tecum ivit, reddamus honorem et adiciamus ad mercedem suam".
2 Et dixit illi: "Pater, quantam illi dabo mercedem? Non laedor, si dedero illi ex his, quae mecum contulit, dimidiam partem.
3 Duxit me sanum et uxorem meam curavit et pecuniam mecum attulit et te curavit! Quantam illi dabo mercedem adhuc?".
4 Et dixit illi Thobi: "Iustum est illum, fili, dimidium omnium horum, quae tecum attulit, accipere".
5 Et vocavit illum et dixit: "Accipe dimidium omnium horum, quae tecum attulisti, in mercedem tuam et vade sanus".
6 Tunc Raphael vocavit ambos abscondite et dixit illis: "Deum benedicite et illi confitemini coram omnibus viventibus, quae fecit nobiscum bona, ut benedicatis et decantetis nomini eius; sermones Dei honorifice ostendite et ne cunctemini confiteri illi.
7 Sacramentum regis bonum est abscondere, opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est. Bonum facite, et malum non inveniet vos.
8 Bona est oratio cum ieiunio, et eleemosyna cum iustitia. Melius est modicum cum iustitia quam plurimum cum iniquitate. Bonum est facere eleemosynam magis quam thesauros auri condere.
9 Eleemosyna a morte liberat et ipsa purgat omne peccatum. Qui faciunt eleemosynam, saturabuntur vita;
10 qui faciunt peccatum et iniquitatem, hostes sunt animae suae.
11 Omnem veritatem vobis manifestabo et non abscondam a vobis ullum sermonem. Iam demonstravi vobis et dixi: Sacramentum regis bonum est abscondere, opera autem Dei revelare honorificum est.
12 Et nunc, quando orabas tu et Sara, ego obtuli memoriam orationis vestrae in conspectu claritatis Domini; et, cum sepeliebas mortuos, similiter.
13 Et quia non es cunctatus exsurgere et relinquere prandium tuum et abisti et sepelisti mortuum, tunc missus sum ad te tentare te.
14 Et iterum me misit Deus curare te et Saram nurum tuam.
15 Ego sum Raphael, unus ex septem angelis sanctis, qui assistimus et ingredimur ante claritatem Domini".
16 Et conturbati sunt ambo et ceciderunt in faciem suam et timuerunt.
17 Et dixit illis: "Nolite timere; pax vobis. Deum benedicite in omne aevum.
18 Cum essem vobiscum, non mea gratia eram vobiscum sed voluntate Dei. Ipsi benedicite omnibus diebus, decantate ei.
19 Et videbatis me quia nihil manducabam, sed visus vobis videbatur.
20 Et nunc benedicite Dominum super terra et confitemini Deo. Ecce ego ascendo ad eum, qui me misit. Scribite omnia haec, quae contigerunt vobis". Et ascendit.
21 Et surrexerunt et iam non poterant illum videre.
22 Et benedicebant et decantabant Deo et confitebantur illi in omnibus his magnis operibus illius, quia apparuerat illis angelus Dei.
Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera