seiyaku
< Previous
Index

Canticum Canticorum

VIII

Canticorum VIII, Nova Vulgata 
(Latin version of Song of Songs chapter 8)

   1 Quis mihi det te fratrem meum, sugentem ubera matris meae, ut inveniam te foris et deosculer te, et iam me nemo despiciat?
   2 Apprehenderem te et ducerem in domum matris meae; ibi me doceres, et darem tibi poculum ex vino condito et mustum malorum granatorum meorum.
   3 Laeva eius sub capite meo, et dextera illius amplexatur me.
   4 Adiuro vos, filiae Ierusalem, ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit.
   5 Quae est ista, quae ascendit de deserto innixa super dilectum suum? Sub arbore malo suscitavi te; ibi parturivit te mater tua, ibi parturivit te genetrix tua.
   6 Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio; lampades eius lampades ignis atque flammae divinae.
   7 Aquae multae non potuerunt exstinguere caritatem, nec flumina obruent illam; si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione, quasi nihil despicient eum.
   8 Soror nostra parva et ubera non habet; quid faciemus sorori nostrae in die, quando alloquenda est?
   9 Si murus est, aedificemus super eum propugnacula argentea; si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis.
   10 Ego murus, et ubera mea sicut turris; ex quo facta sum coram eo quasi pacem reperiens.
   11 Vinea fuit Salomoni in Baalhamon. Tradidit eam custodibus; vir affert pro fructu eius mille argenteos.
   12 Vinea mea coram me est; mille tibi, Salomon, et ducenti his, qui custodiunt fructus eius.
   13 Quae habitas in hortis, amici auscultant, fac me audire vocem tuam.
   14 Fuge, dilecte mi, et assimilare capreae hinnuloque cervorum super montes aromatum.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

privacy policy © seiyaku