Epistula ad Romanos Epistula Sancti Pauli
IX
Romanos IX, Nova Vulgata
(Latin version of Romans chapter 9)
1 Veritatem dico in Christo, non mentior, testimonium mihi per hibente conscientia mea in Spiritu Sancto,
2 quoniam tristitia est mihi magna, et continuus dolor cordi meo.
3 Optarem enim ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus meis, cognatis meis secundum carnem,
4 qui sunt Israelitae, quorum adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et cultus et promissiones,
5 quorum sunt patres, et ex quibus Christus secundum carnem: qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.
6 Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes, qui ex Israel, hi sunt Israel;
7 neque quia semen sunt Abrahae, omnes filii, sed: "In Isaac vocabitur tibi semen".
8 Id est, non qui filii carnis, hi filii Dei, sed qui filii sunt promissionis, aestimantur semen;
9 promissionis enim verbum hoc est: "Secundum hoc tempus veniam, et erit Sarae filius".
10 Non solum autem, sed et Rebecca ex uno concubitum habens, Isaac patre nostro;
11 cum enim nondum nati fuissent aut aliquid egissent bonum aut malum, ut secundum electionem propositum Dei maneret,
12 non ex operibus sed ex vocante dictum est ei: "Maior serviet minori";
13 sicut scriptum est: "Iacob dilexi, Esau autem odio habui".
14 Quid ergo dicemus? Numquid iniustitia apud Deum? Absit!
15 Moysi enim dicit: "Miserebor, cuius misereor, et misericordiam praestabo, cui misericordiam praesto".
16 Igitur non volentis neque currentis sed miserentis Dei.
17 Dicit enim Scriptura pharaoni: "In hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam, et ut annuntietur nomen meum in universa terra".
18 Ergo, cuius vult, miseretur et, quem vult, indurat.
19 Dices itaque mihi: "Quid ergo adhuc queritur? Voluntati enim eius quis restitit?".
20 O homo, sed tu quis es, qui respondeas Deo? Numquid dicet figmentum ei, qui se finxit: "Quid me fecisti sic?".
21 An non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in ignominiam?
22 Quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa irae aptata in interitum;
23 et ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam,
24 quos et vocavit nos non solum ex Iudaeis sed etiam ex gentibus?
25 Sicut et in Osee dicit: "Vocabo Non plebem meam Plebem meam et Non dilectam Dilectam.
26 Et erit: in loco, ubi dictum est eis: "Non plebs mea vos", ibi vocabuntur Filii Dei vivi".
27 Isaias autem clamat pro Israel: "Si fuerit numerus filiorum Israel tamquam arena maris, reliquiae salvae fient.
28 Verbum enim consummans et brevians faciet Dominus super terram".
29 Et sicut praedixit Isaias: "Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus et sicut Gomorra similes fuissemus".
30 Quid ergo dicemus? Quod gentes, quae non sectabantur iustitiam, apprehenderunt iustitiam, iustitiam autem, quae ex fide est;
31 Israel vero sectans legem iustitiae in legem non pervenit.
32 Quare? Quia non ex fide sed quasi ex operibus; offenderunt in lapidem offensionis,
33 sicut scriptum est: "Ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram scandali; et, qui credit in eo, non confundetur".
Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera