seiyaku
< Previous
Index
Next >

Apocalypsis Ioannis

XVI

Apocalypsis XVI, Nova Vulgata 
(Latin version of Revelation chapter 16)

   1 Et audivi vocem magnam de templo dicentem septem an gelis: "Ite et effundite septem phialas irae Dei in terram".
   2 Et abiit primus et effudit phialam suam in terram; et factum est vulnus saevum ac pessimum in homines, qui habebant characterem bestiae, et eos, qui adorabant imaginem eius.
   3 Et secundus effudit phialam suam in mare; et factus est sanguis tamquam mortui, et omnis anima vivens mortua est, quae est in mari.
   4 Et tertius effudit phialam suam in flumina et in fontes aquarum; et factus est sanguis.
   5 Et audivi angelum aquarum dicentem: "Iustus es, qui es et qui eras, Sanctus, quia haec iudicasti;
   6 quia sanguinem sanctorum et prophetarum fuderunt, et sanguinem eis dedisti bibere: digni sunt!".
   7 Et audivi altare dicens: "Etiam, Domine, Deus omnipotens, vera et iusta iudicia tua!".
   8 Et quartus effudit phialam suam in solem; et datum est illi aestu afficere homines in igne.
   9 Et aestuaverunt homines aestu magno; et blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas et non egerunt paenitentiam, ut darent illi gloriam.
   10 Et quintus effudit phialam suam super thronum bestiae; et factum est regnum eius tenebrosum, et commanducaverunt linguas suas prae dolore
   11 et blasphemaverunt Deum caeli prae doloribus suis et vulneribus suis et non egerunt paenitentiam ex operibus suis.
   12 Et sextus effudit phialam suam super flumen illud magnum Euphraten; et exsiccata est aqua eius, ut praepararetur via regibus, qui sunt ab ortu solis.
   13 Et vidi de ore draconis et de ore bestiae et de ore pseudoprophetae spiritus tres immundos velut ranas;
   14 sunt enim spiritus daemoniorum facientes signa, qui procedunt ad reges universi orbis congregare illos in proelium diei magni Dei omnipotentis.
   15 Ecce venio sicut fur. Beatus, qui vigilat et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet, et videant turpitudinem eius.
   16 Et congregavit illos in locum, qui vocatur Hebraice Harmagedon.
   17 Et septimus effudit phialam suam in aerem; et exivit vox magna de templo a throno dicens: "Factum est!".
   18 Et facta sunt fulgura et voces et tonitrua, et terraemotus factus est magnus, qualis numquam fuit, ex quo homo fuit super terram, talis terraemotus sic magnus.
   19 Et facta est civitas magna in tres partes, et civitates gentium ceciderunt. Et Babylon magna venit in memoriam ante Deum dare ei calicem vini indignationis irae eius.
   20 Et omnis insula fugit, et montes non sunt inventi.
   21 Et grando magna sicut talentum descendit de caelo in homines; et blasphemaverunt homines Deum propter plagam grandinis, quoniam magna est plaga eius nimis.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

privacy policy © seiyaku