seiyaku
< Previous
Index
Next >

Apocalypsis Ioannis

XI

Apocalypsis XI, Nova Vulgata 
(Latin version of Revelation chapter 11)

   1 Et datus est mihi calamus similis virgae dicens: "Surge et metire templum Dei et altare et adorantes in eo.
   2 Atrium autem, quod est foris templum, eice foras et ne metiaris illud, quoniam datum est gentibus, et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus.
   3 Et dabo duobus testibus meis, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta amicti saccis".
   4 Hi sunt duae olivae et duo candelabra in conspectu Domini terrae stantes.
   5 Et si quis eis vult nocere, ignis exit de ore illorum et devorat inimicos eorum; et si quis voluerit eos laedere, sic oportet eum occidi.
   6 Hi habent potestatem claudendi caelum, ne pluat pluvia diebus prophetiae ipsorum; et potestatem habent super aquas convertendi eas in sanguinem et percutere terram omni plaga, quotienscumque voluerint.
   7 Et cum finierint testimonium suum, bestia, quae ascendit de abysso, faciet adversus illos bellum et vincet eos et occidet illos.
   8 Et corpus eorum in platea civitatis magnae, quae vocatur spiritaliter Sodoma et Aegyptus, ubi et Dominus eorum crucifixus est;
   9 et vident de populis et tribubus et linguis et gentibus corpus eorum per tres dies et dimidium, et corpora eorum non sinunt poni in monumento.
   10 Et inhabitantes terram gaudent super illis et iucundantur et munera mittent invicem, quoniam hi duo prophetae cruciaverunt eos, qui inhabitant super terram.
   11 Et post dies tres et dimidium spiritus vitae a Deo intravit in eos, et steterunt super pedes suos; et timor magnus cecidit super eos, qui videbant eos.
   12 Et audierunt vocem magnam de caelo dicentem illis: "Ascendite huc"; et ascenderunt in caelum in nube, et viderunt illos inimici eorum.
   13 Et in illa hora factus est terraemotus magnus, et decima pars civitatis cecidit, et occisi sunt in terraemotu nomina hominum septem milia, et reliqui in timorem sunt missi et dederunt gloriam Deo caeli.
   14 Vae secundum abiit; ecce vae tertium venit cito.
   15 Et septimus angelus tuba cecinit, et factae sunt voces magnae in caelo dicentes: "Factum est regnum huius mundi Domini nostri et Christi eius, et regnabit in saecula saeculorum".
   16 Et viginti quattuor seniores, qui in conspectu Dei sedent in thronis suis, ceciderunt super facies suas et adoraverunt Deum
   17 dicentes: "Gratias agimus tibi, Domine, Deus omnipotens, qui es et qui eras, quia accepisti virtutem tuam magnam et regnasti.
   18 Et iratae sunt gentes, et advenit ira tua, et tempus mortuorum iudicari et reddere mercedem servis tuis prophetis et sanctis et timentibus nomen tuum, pusillis et magnis, et exterminare eos, qui exterminant terram".
   19 Et apertum est templum Dei in caelo, et visa est arca testamenti eius in templo eius; et facta sunt fulgura et voces et terraemotus et grando magna.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

privacy policy © seiyaku