seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Psalmorum

XCV

Liber IV Psalmus XCV, Nova Vulgata 
(Latin version of Psalms chapter 95)

   1 Venite, exsultemus Domino; iubilemus Deo salutari nostro.
   2 Praeoccupemus faciem eius in confessione et in psalmis iubilemus ei.
   3 Quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos.
   4 Quia in manu eius sunt profunda terrae, et altitudines montium ipsius sunt.
   5 Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et siccam manus eius formaverunt.
   6 Venite, adoremus et procidamus et genua flectamus ante Dominum, qui fecit nos,
   7 quia ipse est Deus noster, et nos populus pascuae eius et oves manus eius.
   8 Utinam hodie vocem eius audiatis: "Nolite obdurare corda vestra,
   9 sicut in Meriba, secundum diem Massa in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri: probaverunt me, etsi viderunt opera mea.
   10 Quadraginta annis taeduit me generationis illius et dixi: Populus errantium corde sunt isti.
   11 Et ipsi non cognoverunt vias meas; ideo iuravi in ira mea: Non introibunt in requiem meam".

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

privacy policy © seiyaku