seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Psalmorum

LXXXIX

Liber III Psalmus LXXXIX, Nova Vulgata 
(Latin version of Psalms chapter 89)

   1 Maskil. Ethan Ezrahitae.
   2 Misericordias Domini in aeternum cantabo; in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo.
   3 Quoniam dixisti: "In aeternum misericordia aedificabitur", in caelis firmabitur veritas tua.
   4 "Disposui testamentum electo meo, iuravi David servo meo:
   5 Usque in aeternum confirmabo semen tuum et aedificabo in generationem et generationem sedem tuam".
   6 Confitebuntur caeli mirabilia tua, Domine, etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum.
   7 Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino, similis erit Domino in filiis Dei?
   8 Deus, metuendus in consilio sanctorum, magnus et terribilis super omnes, qui in circuitu eius sunt.
   9 Domine, Deus virtutum, quis similis tibi? Potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo.
   10 Tu dominaris superbiae maris, elationes fluctuum eius tu mitigas.
   11 Tu conculcasti sicut vulneratum Rahab, in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos.
   12 Tui sunt caeli, et tua est terra, orbem terrae et plenitudinem eius tu fundasti;
   13 Aquilonem et austrum tu creasti, Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt.
   14 Tibi brachium cum potentia; firma est manus tua, et exaltata dextera tua.
   15 Iustitia et iudicium firmamentum sedis tuae. Misericordia et veritas praecedent faciem tuam.
   16 Beatus populus, qui scit iubilationem. Domine, in lumine vultus tui ambulabunt
   17 et in nomine tuo exsultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur,
   18 quoniam decor virtutis eorum tu es, et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum.
   19 Quia Domini est scutum nostrum, et Sancti Israel rex noster.
   20 Tunc locutus es in visione sanctis tuis et dixisti: "Posui adiutorium in potente et exaltavi electum de plebe.
   21 Inveni David servum meum; oleo sancto meo unxi eum.
   22 Manus enim mea firma erit cum eo, et brachium meum confortabit eum.
   23 Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non opprimet eum.
   24 Et concidam a facie ipsius inimicos eius et odientes eum percutiam.
   25 Et veritas mea et misericordia mea cum ipso, et in nomine meo exaltabitur cornu eius.
   26 Et ponam super mare manum eius et super flumina dexteram eius.
   27 Ipse invocabit me: "Pater meus es tu, Deus meus et refugium salutis meae".
   28 Et ego primogenitum ponam illum, excelsum prae regibus terrae.
   29 In aeternum servabo illi misericordiam meam; et testamentum meum fidele ipsi.
   30 Et ponam in saeculum saeculi semen eius; et thronum eius sicut dies caeli.
   31 Si autem dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint,
   32 si iustificationes meas profanaverint et mandata mea non custodierint,
   33 visitabo in virga delictum eorum et in verberibus iniquitatem eorum.
   34 Misericordiam autem meam non avertam ab eo neque mentiar in veritate mea.
   35 Non profanabo testamentum meum et, quae procedunt de labiis meis, non faciam irrita.
   36 Semel iuravi in sancto meo: David non mentiar.
   37 Semen eius in aeternum manebit, et thronus eius sicut sol in conspectu meo
   38 et sicut luna firmus stabit in aeternum et testis in caelo fidelis".
   39 Tu vero reppulisti et reiecisti, iratus es contra christum tuum;
   40 evertisti testamentum servi tui, profanasti in terram diadema eius.
   41 Destruxisti omnes muros eius, posuisti munitiones eius in ruinas.
   42 Diripuerunt eum omnes transeuntes viam, factus est opprobrium vicinis suis.
   43 Exaltasti dexteram deprimentium eum, laetificasti omnes inimicos eius.
   44 Avertisti aciem gladii eius et non es auxiliatus ei in bello.
   45 Finem posuisti splendori eius et sedem eius in terram collisisti.
   46 Minorasti dies iuventutis eius, perfudisti eum confusione.
   47 Usquequo, Domine, absconderis in finem, exardescet sicut ignis ira tua?
   48 Memorare, quam brevis mea substantia. Ad quam vanitatem creasti omnes filios hominum?
   49 Quis est homo, qui vivet et non videbit mortem, eruet animam suam de manu inferi?
   50 Ubi sunt misericordiae tuae antiquae, Domine, sicut iurasti David in veritate tua?
   51 Memor esto, Domine, opprobrii servorum tuorum, quod continui in sinu meo, multarum gentium,
   52 quo exprobraverunt inimici tui, Domine, quo exprobraverunt vestigia christi tui.
   53 Benedictus Dominus in aeternum. Fiat, fiat.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

privacy policy © seiyaku