Liber Psalmorum
LXXXII
Liber III Psalmus LXXXII, Nova Vulgata
(Latin version of Psalms chapter 82)
1 PSALMUS. Asaph. Deus stetit in concilio divino, in medio deorum iudicat.
2 "Usquequo iudicabitis inique et facies peccatorum sumetis?
3 Iudicate egeno et pupillo, humilem et pauperem iustificate.
4 Eripite pauperem et egenum de manu peccatoris liberate".
5 Nescierunt neque intellexerunt, in tenebris ambulant; movebuntur omnia fundamenta terrae.
6 Ego dixi: "Dii estis, et filii Excelsi omnes".
7 Vos autem sicut homines moriemini et sicut unus de principibus cadetis.
8 Surge, Deus, iudica terram, quoniam tu hereditabis in omnibus gentibus.
Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera