Liber Psalmorum
LXII
Liber II Psalmus LXII, Nova Vulgata
(Latin version of Psalms chapter 62)
1 Magistro chori. Secundum Iduthun. PSALMUS. David. 2 In Deo tantum quiesce, anima mea, ab ipso enim salutare meum.
3 Verumtamen ipse refugium meum et salutare meum, praesidium meum; non movebor amplius.
4 Quousque irruitis in hominem, contunditis universi vos tamquam parietem inclinatum et maceriam depulsam?
5 Verumtamen de excelso suo cogitaverunt depellere; delectabantur mendacio. Ore suo benedicebant et corde suo maledicebant.
6 In Deo tantum quiesce, anima mea, quoniam ab ipso patientia mea.
7 Verumtamen ipse Deus meus et salutare meum, praesidium meum; non movebor.
8 In Deo salutare meum et gloria mea; Deus fortitudinis meae, et refugium meum in Deo est.
9 Sperate in eo, omnis congregatio populi, effundite coram illo corda vestra; Deus refugium nobis.
10 Verumtamen vanitas filii Adam, mendacium filii hominum. In stateram si conscendant, super fumum leves sunt omnes.
11 Nolite sperare in violentia et in rapina nolite decipi; divitiae si affluant, nolite cor apponere.
12 Semel locutus est Deus, duo haec audivi: quia potestas Deo est,
13 et tibi, Domine, misericordia; quia tu reddes unicuique iuxta opera sua.
Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera