Liber Psalmorum
LVIII
Liber II Psalmus LVIII, Nova Vulgata
(Latin version of Psalms chapter 58)
1 Magistro chori. Secundum "Ne destruxeris". David. Miktam. 2 Numquid vere, potentes, iustitiam loquimini, recte iudicatis filios hominum?
3 Etenim in corde iniquitates operamini, in terra violentiam manus vestrae concinnant.
4 Alienati sunt peccatores ab utero; erraverunt a ventre, qui loquuntur falsa.
5 Venenum illis in similitudinem serpentis, sicut aspidis surdae et obturantis aures suas,
6 quae non exaudiet vocem incantantium et venefici incantantis sapienter.
7 Deus, contere dentes eorum in ore ipsorum; molas leonum confringe, Domine.
8 Diffluant tamquam aqua decurrens, sicut fenum conculcatum arescant.
9 Sicut limax, quae tabescens transit, sicut abortivum mulieris, quod non vidit solem.
10 Priusquam sentiant ollae vestrae rhamnum, sicut viventes, sicut ardor irae absorbet eos.
11 Laetabitur iustus, cum viderit vindictam, pedes suos lavabit in sanguine peccatoris.
12 Et dicet homo: "Utique est fructus iusto, utique est Deus iudicans eos in terra".
Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera