seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Psalmorum

XLVIII

Liber II Psalmus XLVIII, Nova Vulgata 
(Latin version of Psalms chapter 48)

   1 Canticum. PSALMUS. Filiorum Core.
   2 Magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri.
   3 Mons sanctus eius collis speciosus, exsultatio universae terrae. Mons Sion, extrema aquilonis, civitas regis magni.
   4 Deus in domibus eius notus factus est ut refugium.
   5 Quoniam ecce reges congregati sunt, convenerunt in unum.
   6 Ipsi cum viderunt, sic admirati sunt, conturbati sunt, diffugerunt;
   7 illic tremor apprehendit eos, dolores ut parturientis.
   8 In spiritu orientis conteres naves Tharsis.
   9 Sicut audivimus, sic vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri; Deus fundavit eam in aeternum.
   10 Recogitamus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui.
   11 Secundum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terrae; iustitia plena est dextera tua.
   12 Laetetur mons Sion, et exsultent filiae Iudae propter iudicia tua.
   13 Circumdate Sion et complectimini eam, numerate turres eius.
   14 Ponite corda vestra in virtute eius et percurrite domos eius, ut enarretis in progenie altera.
   15 Quoniam hic est Deus, Deus noster in aeternum et in saeculum saeculi; ipse ducet nos in saecula.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

privacy policy © seiyaku