Liber Psalmorum
XLVI
Liber II Psalmus XLVI, Nova Vulgata
(Latin version of Psalms chapter 46)
1 Magistro chori. Filiorum Core. Secundum "Virgines...". Canticum. 2 Deus est nobis refugium et virtus, adiutorium in tribulationibus inventus est nimis.
3 Propterea non timebimus, dum turbabitur terra, et transferentur montes in cor maris.
4 Fremant et intumescant aquae eius, conturbentur montes in elatione eius.
5 Fluminis rivi laetificant civitatem Dei, sancta tabernacula Altissimi.
6 Deus in medio eius, non commovebitur; adiuvabit eam Deus mane diluculo.
7 Fremuerunt gentes, commota sunt regna; dedit vocem suam, liquefacta est terra.
8 Dominus virtutum nobiscum, refugium nobis Deus Iacob.
9 Venite et videte opera Domini, quae posuit prodigia super terram. Auferet bella usque ad finem terrae,
10 arcum conteret et confringet arma et scuta comburet igne.
11 Vacate et videte quoniam ego sum Deus: exaltabor in gentibus et exaltabor in terra.
12 Dominus virtutum nobiscum, refugium nobis Deus Iacob.
Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera