seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Psalmorum

XXXII

Liber I Psalmus XXXII, Nova Vulgata 
(Latin version of Psalms chapter 32)

   1 David. Maskil. Beatus, cui remissa est iniquitas, et obtectum est peccatum.
   2 Beatus vir, cui non imputavit Dominus delictum, nec est in spiritu eius dolus.
   3 Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum rugirem tota die.
   4 Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua, immutatus est vigor meus in ardoribus aestatis.
   5 Peccatum meum cognitum tibi feci et delictum meum non abscondi. Dixi: "Confitebor adversum me iniquitatem meam Domino". Et tu remisisti impietatem peccati mei.
   6 Propter hoc orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Et in diluvio aquarum multarum ad eum non approximabunt.
   7 Tu es refugium meum, a tribulatione conservabis me; exsultationibus salutis circumdabis me.
   8 Intellectum tibi dabo et instruam te in via, qua gradieris; firmabo super te oculos meos.
   9 Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus; in camo et freno si accedis ad constringendum, non approximant ad te.
   10 Multi dolores impii, sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.
   11 Laetamini in Domino et exsultate, iusti; et gloriamini, omnes recti corde.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

privacy policy © seiyaku