seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Psalmorum

XXV

Liber I Psalmus XXV, Nova Vulgata 
(Latin version of Psalms chapter 25)

   1 David. ALEPH. Ad te, Domine, levavi animam meam,
   2 BETH. Deus meus, in te confido; non erubescam. Neque exsultent super me inimici mei,
   3 GHIMEL. etenim universi, qui sustinent te, non confundentur. Confundantur infideliter agentes propter vanitatem.
   4 DALETH. Vias tuas, Domine, demonstra mihi et semitas tuas edoce me.
   5 HE. Dirige me in veritate tua et doce me, quia tu es Deus salutis meae, VAU. et te sustinui tota die.
   6 ZAIN. Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum, quoniam a saeculo sunt.
   7 HETH. Peccata iuventutis meae et delicta mea ne memineris; secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine.
   8 TETH. Dulcis et rectus Dominus, propter hoc peccatores viam docebit;
   9 IOD. diriget mansuetos in iudicio, docebit mites vias suas.
   10 CAPH. Universae viae Domini misericordia et veritas custodientibus testamentum eius et testimonia eius.
   11 LAMED. Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo: multum est enim.
   12 MEM. Quis est homo, qui timet Dominum? Docebit eum viam, quam eligat.
   13 NUN. Anima eius in bonis demorabitur, et semen eius hereditabit terram.
   14 SAMECH. Familiariter aget Dominus cum timentibus eum, ut testamentum suum manifestet illis.
   15 AIN. Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos.
   16 PHE. Respice in me et miserere mei, quia unicus et pauper sum ego.
   17 SADE. Dilata angustias cordis mei et de necessitatibus meis erue me.
   18 Vide humilitatem meam et laborem meum et dimitte universa delicta mea.
   19 RES. Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt et odio crudeli oderunt me.
   20 SIN. Custodi animam meam et erue me; non erubescam, quoniam speravi in te.
   21 TAU. Innocentia et aequitas custodiant me, quia sustinui te.
   22 PHE. Libera, Deus, Israel ex omnibus tribulationibus suis.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

privacy policy © seiyaku