seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Psalmorum

CXLVI

Liber V Psalmus CXLVI, Nova Vulgata 
(Latin version of Psalms chapter 146)

   1 ALLELUIA. Lauda, anima mea, Dominum;
   2 laudabo Dominum in vita mea, psallam Deo meo, quamdiu fuero.
   3 Nolite confidere in principibus, in filiis hominum, in quibus non est salus.
   4 Exibit spiritus eius, et revertetur in terram suam; in illa die peribunt cogitationes eorum.
   5 Beatus, cuius Deus Iacob est adiutor, cuius spes in Domino Deo suo,
   6 qui fecit caelum et terram, mare et omnia, quae in eis sunt; qui custodit veritatem in saeculum,
   7 facit iudicium oppressis, dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos,
   8 Dominus illuminat caecos, Dominus erigit depressos, Dominus diligit iustos,
   9 Dominus custodit advenas, pupillum et viduam sustentat et viam peccatorum disperdit.
   10 Regnabit Dominus in saecula, Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

privacy policy © seiyaku