Liber Psalmorum
CXLI
Liber V Psalmus CXLI, Nova Vulgata
(Latin version of Psalms chapter 141)
1 PSALMUS. David. Domine, clamavi ad te, ad me festina; intende voci meae, cum clamo ad te.
2 Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo, elevatio manuum mearum ut sacrificium vespertinum. -
3 Pone, Domine, custodiam ori meo et vigiliam ad ostium labiorum meorum.
4 Non declines cor meum in verbum malitiae ad machinandas machinationes in impietate cum hominibus operantibus iniquitatem; et non comedam ex deliciis eorum.
5 Percutiat me iustus in misericordia et increpet me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum, quoniam adhuc et oratio mea in malitiis eorum.
6 Deiecti in manus duras iudicum eorum, audient verba mea, quoniam suavia erant.
7 Sicut frusta dolantis et dirumpentis in terra, dissipata sunt ossa eorum ad fauces inferni.
8 Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei; ad te confugi, non effundas animam meam.
9 Custodi me a laqueo, quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem.
10 Cadent in retiacula sua peccatores simul, ego autem ultra pertranseam.
Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera