Liber Psalmorum
CXXXV
Liber V Psalmus CXXXV, Nova Vulgata
(Latin version of Psalms chapter 135)
1 ALLELUIA. Laudate nomen Domini, laudate, servi Domini,
2 qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.
3 Laudate Dominum, quia bonus Dominus; psallite nomini eius, quoniam suave.
4 Quoniam Iacob elegit sibi Dominus, Israel in peculium sibi.
5 Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster prae omnibus diis.
6 Omnia, quaecumque voluit, Dominus fecit in caelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis.
7 Adducens nubes ab extremo terrae, fulgura in pluviam facit, producit ventos de thesauris suis.
8 Qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus.
9 Misit signa et prodigia in medio tui, Aegypte, in pharaonem et in omnes servos eius.
10 Qui percussit gentes multas et occidit reges fortes:
11 Sehon regem Amorraeorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan.
12 Et dedit terram eorum hereditatem, hereditatem Israel populo suo.
13 Domine, nomen tuum in aeternum; Domine, memoriale tuum in generationem et generationem.
14 Quia iudicabit Dominus populum suum et servorum suorum miserebitur.
15 Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.
16 Os habent et non loquentur, oculos habent et non videbunt.
17 Aures habent et non audient; neque enim est spiritus in ore ipsorum.
18 Similes illis erunt, qui faciunt ea, et omnes, qui confidunt in eis.
19 Domus Israel, benedicite Domino; domus Aaron, benedicite Domino;
20 domus Levi, benedicite Domino; qui timetis Dominum, benedicite Domino.
21 Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Ierusalem. ALLELUIA.
Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera