Liber Psalmorum
CXVI
Liber V Psalmus CXVI, Nova Vulgata
(Latin version of Psalms chapter 116)
1 ALLELUIA. Dilexi, quoniam exaudit Dominus vocem deprecationis meae.
2 Quia inclinavit aurem suam mihi, cum in diebus meis invocabam.
3 Circumdederunt me funes mortis, et angustiae inferni invenerunt me. Tribulationem et dolorem inveni
4 et nomen Domini invocabam: "O Domine, libera animam meam".
5 Misericors Dominus et iustus, et Deus noster miseretur.
6 Custodiens parvulos Dominus; humiliatus sum, et salvum me faciet.
7 Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi;
8 quia eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrimis, pedes meos a lapsu.
9 Ambulabo coram Domino in regione vivorum. -
10 Credidi, etiam cum locutus sum: "Ego humiliatus sum nimis".
11 Ego dixi in trepidatione mea: "Omnis homo mendax".
12 Quid retribuam Domino pro omnibus, quae retribuit mihi?
13 Calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo.
14 Vota mea Domino reddam coram omni populo eius.
15 Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius.
16 O Domine, ego servus tuus, ego servus tuus et filius ancillae tuae. Dirupisti vincula mea:
17 tibi sacrificabo hostiam laudis et nomen Domini invocabo.
18 Vota mea Domino reddam coram omni populo eius
19 in atriis domus Domini, in medio tui, Ierusalem.
Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera