Liber Psalmorum
XI
Liber I Psalmus XI, Nova Vulgata
(Latin version of Psalms chapter 11)
1 Magistro chori. David. In Domino confido, quomodo dicitis animae meae: "Transmigra in montem sicut passer!
2 Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum, paraverunt sagittas suas super nervum, ut sagittent in obscuro rectos corde.
3 Quando fundamenta evertuntur, iustus quid faciat?".
4 Dominus in templo sancto suo, Dominus, in caelo sedes eius. Oculi eius in pauperem respiciunt, palpebrae eius interrogant filios hominum.
5 Dominus interrogat iustum et impium; qui autem diligit iniquitatem, odit anima eius.
6 Pluet super peccatores carbones ignis et sulphur; et spiritus procellarum pars calicis eorum.
7 Quoniam iustus Dominus et iustitias dilexit, recti videbunt vultum eius.
Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera