Liber Proverbiorum
XXVI
Proverbiorum XXVI, Nova Vulgata
(Latin version of Proverbs chapter 26)
1 Quomodo nix in aestate et pluvia in messe, sic indecens est stulto gloria.
2 Sicut avis ad alia transvolans et hirundo volitans, sic maledictum frustra prolatum non superveniet.
3 Flagellum equo et camus asino et virga dorso stultorum.
4 Ne respondeas stulto iuxta stultitiam suam, ne tu quoque efficiaris ei similis;
5 responde stulto iuxta stultitiam suam, ne sibi sapiens esse videatur.
6 Amputat sibi pedes et iniuriam bibit, qui mittit verba per manum stulti.
7 Quomodo molles claudo tibiae, sic in ore stultorum parabola.
8 Sicut qui celat lapidem in acervo, ita qui tribuit insipienti honorem.
9 Spina crescens in manu temulenti, sic parabola in ore stultorum.
10 Sagittarius, qui conicit ad omnia, ita qui stultum conducit et qui vagos conducit.
11 Sicut canis, qui revertitur ad vomitum suum, sic stultus, qui iterat stultitiam suam.
12 Vidisti hominem sapientem sibi videri? Magis illo spem habebit stultus.
13 Dicit piger: "Leaena est in via, et leo in plateis".
14 Ostium vertitur in cardine suo, et piger in lectulo suo.
15 Abscondit piger manum in catino et laborat, si ad os suum eam converterit.
16 Sapientior sibi piger videtur septem viris respondentibus sententias.
17 Apprehendit auribus canem, qui transiens commiscetur rixae alterius.
18 Sicut insanit, qui mittit sagittas et lanceas in mortem,
19 ita vir, qui decipit amicum suum et dicit: "Nonne ludens feci?".
20 Cum defecerint ligna, exstinguetur ignis, et, susurrone subtracto, iurgia conquiescent.
21 Sicut carbones ad prunas et ligna ad ignem, sic homo litigiosus ad inflammandas rixas.
22 Verba susurronis quasi dulcia et ipsa perveniunt ad intima ventris.
23 Sicut argentum sordidum ornans vas fictile, sic labia levia et cor malum.
24 Labiis suis se dissimulabit inimicus, cum in corde tractaverit dolos:
25 quando mollierit vocem suam, ne credideris ei, quoniam septem abominationes sunt in corde illius;
26 operiet odium fraudulenter, revelabitur autem malitia eius in concilio.
27 Qui fodit foveam, incidet in eam; et, qui volvit lapidem, revertetur ad eum.
28 Lingua fallax non amat veritatem, et os lubricum operatur ruinas.
Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera