Liber Proverbiorum
XIX
Proverbiorum XIX, Nova Vulgata
(Latin version of Proverbs chapter 19)
1 Melior est pauper, qui ambulat in simplicitate sua, quam qui torquet labia et est insipiens.
2 Ubi non est scientia animae, non est bonum; et, qui festinus est pedibus, offendit.
3 Stultitia hominis supplantat gressus eius, et contra Deum fervet animo suo.
4 Divitiae addunt amicos plurimos; pauper autem ab amico suo separatur.
5 Testis falsus non erit impunitus; et, qui mendacia loquitur, non effugiet.
6 Multi blandiuntur faciei potentis, et omnes amici sunt dona tribuenti.
7 Omnes fratres hominis pauperis oderunt eum, insuper et amici procul recesserunt ab eo; qui tantum verba sectatur, nihil habebit.
8 Qui autem possessor est mentis, diligit animam suam, et custos prudentiae inveniet bona.
9 Falsus testis non erit impunitus; et, qui loquitur mendacia, peribit.
10 Non decent stultum deliciae, nec servum dominari principibus.
11 Doctrina viri mitigat iram eius, et gloria eius est iniqua praetergredi.
12 Sicut fremitus leonis ita et regis ira, et sicut ros super herbam ita et gratia eius.
13 Calamitas patris filius stultus; et tecta iugiter perstillantia litigiosa mulier.
14 Domus et divitiae hereditas patrum, a Domino autem uxor prudens.
15 Pigredo immittit soporem, et anima dissoluta esuriet.
16 Qui custodit mandatum, custodit animam suam; qui autem neglegit viam suam, mortificabitur.
17 Feneratur Domino, qui miseretur pauperis, et vicissitudinem suam reddet ei.
18 Erudi filium tuum, dum spes est; ad interfectionem autem eius ne ponas animam tuam.
19 Qui impatiens est, sustinebit multam; et, si eum abripere vis, aliud appones.
20 Audi consilium et suscipe disciplinam, ut sis sapiens in novissimis tuis.
21 Multae cogitationes in corde viri, voluntas autem Domini permanebit.
22 Desiderabile in homine est misericordia eius; et melior est pauper quam vir mendax.
23 Timor Domini ad vitam, et in plenitudine commorabitur absque visitatione mali.
24 Abscondit piger manum suam in catino nec ad os suum applicat eam.
25 Derisore flagellato vel parvulus sapientior erit; si autem corripueris sapientem, intelleget disciplinam.
26 Qui affligit patrem et fugat matrem, filius inhonestus et ignominiosus.
27 Acquiesce, fili, ut audias doctrinam nec erres a sermonibus scientiae.
28 Testis iniquus deridet iudicium, et os impiorum devorat iniquitatem.
29 Paratae sunt derisoribus virgae, et plagae stultorum corporibus.
Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera