Liber Proverbiorum
XII
Proverbiorum XII, Nova Vulgata
(Latin version of Proverbs chapter 12)
1 Qui diligit disciplinam, diligit scientiam; qui autem odit increpationes, insipiens est.
2 Qui bonus est, hauriet gratiam a Domino, virum autem versutum ipse condemnabit.
3 Non roborabitur homo ex impietate, et radix iustorum non commovebitur.
4 Mulier diligens corona est viro suo, et quasi putredo in ossibus eius, quae est inhonesta.
5 Cogitationes iustorum iudicia, et consilia impiorum fraudulentia.
6 Verba impiorum insidiantur sanguini, os iustorum liberabit eos.
7 Subvertuntur impii et iam non sunt, domus autem iustorum permanebit.
8 Ad doctrinam suam laudabitur vir; qui autem perversus corde est, patebit contemptui.
9 Melior est pauper, qui ministrat sibi, quam gloriosus et indigens pane.
10 Curat iustus iumentorum suorum animas, viscera autem impiorum crudelia.
11 Qui operatur terram suam, satiabitur panibus; qui autem sectatur vana, vecors est.
12 Desiderat impius laqueum pessimorum, radix autem iustorum proficiet.
13 Propter peccata labiorum irretitur malus, effugiet autem iustus de angustia.
14 De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis, et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei.
15 Via stulti recta in oculis eius; qui autem sapiens est, audit consilia.
16 Fatuus statim indicat iram suam, dissimulat autem iniuriam callidus.
17 Qui spirat veritatem, index iustitiae est, testis autem mendax, fraudulentiae.
18 Est qui temere loquitur et quasi gladio pungit, lingua autem sapientium sanitas est.
19 Labium veritatis firmum erit in perpetuum, ad momentum autem lingua mendacii.
20 Dolus in corde cogitantium mala; qui autem pacis ineunt consilia, sequitur eos gaudium.
21 Nulla calamitas obveniet iusto, impii autem replebuntur malo.
22 Abominatio est Domino labia mendacia, qui autem fideliter agunt, placent ei.
23 Homo versutus celat scientiam, et cor insipientium provocat stultitiam.
24 Manus fortium dominabitur, quae autem remissa est, tributis serviet.
25 Maeror in corde viri humiliabit illum, et sermo bonus laetificabit eum.
26 In rectum ducit amicum iustus, iter autem impiorum decipiet eos.
27 Non assabit ignavia praedam suam, sed substantia pretiosa erit viro industrio.
28 In semita iustitiae vita, est autem etiam iter apertum ad mortem.
Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera