seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Proverbiorum

XI

Proverbiorum XI, Nova Vulgata 
(Latin version of Proverbs chapter 11)

   1 Statera dolosa abominatio est apud Dominum, et pondus aequum voluntas eius.
   2 Venit superbia, veniet et contumelia; apud humiles autem sapientia.
   3 Simplicitas iustorum diriget eos, et supplantatio perversorum vastabit illos.
   4 Non proderunt divitiae in die ultionis, iustitia autem liberabit a morte.
   5 Iustitia simplicis diriget viam eius, et in impietate sua corruet impius.
   6 Iustitia rectorum liberabit eos, et in insidiis suis capientur iniqui.
   7 Mortuo homine impio, nulla erit ultra spes; et exspectatio divitiarum peribit.
   8 Iustus de angustia liberatus est, et tradetur impius pro eo.
   9 Simulator ore decipit amicum suum, iusti autem liberabuntur scientia.
   10 In bonis iustorum exsultabit civitas, et in perditione impiorum erit laudatio.
   11 Benedictione iustorum exaltabitur civitas et ore impiorum subvertetur.
   12 Qui despicit amicum suum, indigens corde est, vir autem prudens tacebit.
   13 Qui ambulat susurrans, revelat arcana; qui autem fidelis est animi, celat commissum.
   14 Ubi non adsunt dispositiones, populus corruet; salus autem, ubi multa consilia.
   15 Affligetur malo, qui fidem facit pro extraneo; qui autem odit sponsores, securus erit.
   16 Mulier gratiosa inveniet gloriam, et robusti habebunt divitias.
   17 Benefacit animae suae vir misericors; qui autem crudelis est, carnem suam affligit.
   18 Impius facit opus fallax, seminanti autem iustitiam merces fidelis.
   19 Firmus in iustitia praeparat vitam, et sectator malorum mortem.
   20 Abominabile Domino cor pravum, et voluntas eius in iis, qui simpliciter ambulant.
   21 Manus in manu, non erit impunitus malus, semen autem iustorum salvabitur.
   22 Circulus aureus in naribus suis mulier pulchra et fatua.
   23 Desiderium iustorum omne bonum est, praestolatio impiorum furor.
   24 Alii dividunt propria et ditiores fiunt, alii parciores iusto semper in egestate sunt.
   25 Anima, quae benedicit, impinguabitur; et, qui inebriat, ipse quoque inebriatur.
   26 Qui abscondit frumenta, maledicetur in populis, benedictio autem super caput vendentium.
   27 Qui instanter quaerit bonum, quaerit beneplacitum; qui autem investigator malorum est, haec advenient ei.
   28 Qui confidit in divitiis suis, corruet, iusti autem quasi virens folium germinabunt.
   29 Qui conturbat domum suam, possidebit ventos; et, qui stultus est, serviet sapienti.
   30 Fructus iusti lignum vitae; et suscipit animas, qui sapiens est.
   31 Si iustus in terra rependitur, quanto magis impius et peccator.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

privacy policy © seiyaku