seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Proverbiorum

X

Proverbiorum X, Nova Vulgata 
(Latin version of Proverbs chapter 10)

   1 Parabolae Salomonis. Filius sapiens laetificat pa trem, filius vero stultus maestitia est matris suae.
   2 Nil proderunt thesauri impietatis, iustitia vero liberabit a morte.
   3 Non affliget Dominus fame animam iusti et cupiditatem impiorum subvertet.
   4 Egestatem operata est manus remissa, manus autem fortium divitias parat.
   5 Qui congregat in messe, filius sapiens est; qui autem stertit aestate, filius confusionis.
   6 Benedictiones Domini super caput iusti, os autem impiorum operit violentiam.
   7 Memoria iusti in benedictione erit, et nomen impiorum putrescet.
   8 Sapiens corde praecepta suscipit, et stultus labiis corruet.
   9 Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter; qui autem depravat vias suas, manifestus erit.
   10 Qui annuit oculo, dabit dolorem, et stultus labiis corruet.
   11 Vena vitae os iusti, et os impiorum operit violentiam.
   12 Odium suscitat rixas, et universa delicta operit caritas.
   13 In labiis sapientis invenitur sapientia, et virga in dorso eius, qui indiget corde.
   14 Sapientes recondunt scientiam, os autem stulti ruinae proximum est.
   15 Substantia divitis urbs fortitudinis eius, ruina pauperum egestas eorum.
   16 Opus iusti ad vitam, fructus autem impii ad peccatum.
   17 Graditur ad vitam, qui custodit disciplinam; qui autem increpationes relinquit, errat.
   18 Abscondunt odium labia mendacia; qui profert contumeliam, insipiens est.
   19 In multiloquio non deerit peccatum; qui autem moderatur labia sua, prudentissimus est.
   20 Argentum electum lingua iusti, cor autem impiorum pro nihilo.
   21 Labia iusti erudiunt plurimos; qui autem indocti sunt, in cordis egestate morientur.
   22 Benedictio Domini divites facit, nec addet ei labor quidquam.
   23 Quasi per risum stultus operatur scelus, sapientia autem est viro prudentiae.
   24 Quod timet impius, veniet super eum; desiderium suum iustis dabitur.
   25 Quasi tempestas transiens non erit impius, iustus autem quasi fundamentum sempiternum.
   26 Sicut acetum dentibus et fumus oculis, sic piger his, qui miserunt eum.
   27 Timor Domini apponet dies, et anni impiorum breviabuntur.
   28 Exspectatio iustorum laetitia, spes autem impiorum peribit.
   29 Fortitudo simplici via Domini et ruina his, qui operantur malum.
   30 Iustus in aeternum non commovebitur, impii autem non habitabunt super terram.
   31 Os iusti germinabit sapientiam, lingua prava abscindetur.
   32 Labia iusti considerant placita, et os impiorum perversa.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

privacy policy © seiyaku