Liber Proverbiorum
I
Proverbiorum I, Nova Vulgata
(Latin version of Proverbs chapter 1)
1 Parabolae Salomonis filii David regis Israel
2 ad sciendam sapientiam et disciplinam, ad intellegenda verba prudentiae;
3 ad suscipiendam eruditionem doctrinae, iustitiam et iudicium et aequitatem,
4 ut detur parvulis astutia, adulescenti scientia et recogitatio.
5 Audiat sapiens et addet doctrinam, et intellegens dispositiones possidebit:
6 animadvertet parabolam et allegoriam, verba sapientium et aenigmata eorum.
7 Timor Domini principium scientiae. Sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt.
8 Audi, fili mi, disciplinam patris tui et ne reicias legem matris tuae,
9 quia diadema gratiae sunt capiti tuo, et torques collo tuo.
10 Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis.
11 Si dixerint: "Veni nobiscum, insidiemur sanguini, abscondamus tendiculas contra insontem frustra;
12 deglutiamus eos sicut infernus viventes et integros quasi descendentes in lacum:
13 omnem pretiosam substantiam reperiemus, implebimus domos nostras spoliis;
14 sortem mitte nobiscum, marsupium unum sit omnium nostrum";
15 fili mi, ne ambules cum eis, prohibe pedem tuum a semitis eorum.
16 Pedes enim illorum ad malum currunt et festinant, ut effundant sanguinem.
17 Frustra autem iacitur rete ante oculos pinnatorum.
18 Ipsique contra sanguinem suum insidiantur et moliuntur fraudes contra animas suas.
19 Sic semitae omnis ad rapinam intenti: animam ipsius possidentis rapiunt.
20 Sapientia foris praedicat, in plateis dat vocem suam,
21 in capite viarum frequentium clamitat, in foribus portarum urbis profert verba sua:
22 "Usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et derisores sibi derisionem cupient, et imprudentes odibunt scientiam?
23 Convertimini ad correptionem meam; en proferam vobis spiritum meum et ostendam vobis verba mea.
24 Quia vocavi, et renuistis, extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret;
25 despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis.
26 Ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo, cum terror vobis advenerit,
27 cum irruerit ut procella terror, et interitus quasi tempestas ingruerit, quando venerit super vos tribulatio et angustia".
28 Tunc invocabunt me, et non exaudiam, instanter quaerent me et non invenient me,
29 eo quod exosam habuerint disciplinam et timorem Domini non elegerint
30 nec acquieverint consilio meo et despexerint universam correptionem meam.
31 Comedent igitur fructus viae suae suisque consiliis saturabuntur.
32 Aversio parvulorum interficiet eos, et securitas stultorum perdet illos.
33 Qui autem me audierit, absque terrore requiescet et tranquillus erit timore malorum sublato.
Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera