Liber Numeri
XXXII
Numeri XXXII, Nova Vulgata
(Latin version of Numbers chapter 32)
1 Filii autem Ruben et Gad habebant pecora multa, et erat illis in iumentis infinita substantia. Cumque vidissent Iazer et Galaad aptas animalibus alendis terras,
2 venerunt ad Moysen et ad Eleazarum sacerdotem et principes congregationis atque dixerunt:
3 "Ataroth et Dibon et Iazer et Nemra, Hesebon et Eleale et Sabam et Nabo et Beon,
4 terra, quam percussit Dominus in conspectu congregationis Israel, regio uberrima est ad pastum animalium, et nos servi tui habemus iumenta plurima"
5 Dixeruntque: "Si invenimus gratiam coram te, detur haec terra famulis tuis in possessionem, nec facias nos transire Iordanem"
6 Quibus respondit Moyses: "Numquid fratres vestri ibunt ad pugnam, et vos hic sedebitis?
7 Cur subvertitis mentes filiorum Israel, ne transire audeant in terram, quam eis daturus est Dominus?
8 Nonne ita egerunt patres vestri, quando misi de Cadesbarne ad explorandam terram?
9 Cumque venissent usque ad Nehelescol, lustrata omni regione, subverterunt cor filiorum Israel, ut non intrarent terram, quam eis Dominus dedit.
10 Qui iratus iuravit dicens:
11 "Non videbunt homines isti, qui ascenderunt ex Aegypto, a viginti annis et supra, terram, quam sub iuramento pollicitus sum Abraham, Isaac et Iacob; nam noluerunt sequi me,
12 praeter Chaleb filium Iephonne Cenezaeum et Iosue filium Nun: isti secuti sunt Dominum!".
13 Iratusque Dominus adversum Israel circumduxit eum per desertum quadraginta annis, donec consumeretur universa generatio, quae fecerat malum in conspectu eius.
14 Et ecce, inquit, vos surrexistis pro patribus vestris progenies hominum peccatorum, ut augeretis furorem irae Domini contra Israel.
15 Quod si nolueritis sequi eum, in solitudine iterum populum hunc circumducet, et vos causa eritis necis omnium"
16 At illi prope accedentes dixerunt: "Caulas ovium fabricabimus pro iumentis nostris, parvulis quoque nostris urbes;
17 nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad proelium ante filios Israel, donec introducamus eos ad loca sua. Parvuli nostri erunt in urbibus muratis propter habitatorum insidias.
18 Non revertemur in domos nostras usque dum possideant filii Israel hereditatem suam;
19 nec quidquam quaeremus trans Iordanem et ultra, quia iam habemus nostram hereditatem in orientali eius plaga"
20 Quibus Moyses ait: "Si feceritis quod promittitis, si expediti perrexeritis coram Domino ad pugnam,
21 et omnis vir bellator armatus Iordanem transierit, donec expulerit Dominus inimicos suos ante se,
22 et subiecta ei omni terra redieritis in terram hanc, tunc eritis inculpabiles apud Dominum et apud Israel et obtinebitis terram hanc in hereditatem coram Domino.
23 Sin autem, quod dicitis, non feceritis, nulli dubium est quin peccetis in Dominum; et scitote quoniam peccatum vestrum apprehendet vos.
24 Aedificate ergo urbes parvulis vestris et caulas ovibus et, quod polliciti estis, implete"
25 Dixeruntque filii Gad et Ruben ad Moysen: "Servi tui sumus, faciemus, quod iubet dominus noster:
26 parvulos nostros, mulieres, pecora ac iumenta remanebunt ibi in urbibus Galaad;
27 famuli autem tui, omnes expediti pergent coram Domino ad bellum, sicut tu, domine, loqueris"
28 Praecepit ergo Moyses Eleazaro sacerdoti et Iosue filio Nun et principibus familiarum per tribus filiorum Israel et dixit ad eos:
29 "Si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Iordanem omnes armati ad bellum coram Domino, et vobis fuerit terra subiecta, date eis Galaad in possessionem.
30 Sin autem noluerint transire armati vobiscum in terram Chanaan, inter vos habitandi accipiant loca"
31 Responderuntque filii Gad et filii Ruben: "Sicut locutus est Dominus servis suis, ita faciemus.
32 Ipsi armati pergemus coram Domino in terram Chanaan; et possidebimus hereditatem nostram trans Iordanem"
33 Dedit itaque Moyses filiis Gad et Ruben et dimidiae tribui Manasse filii Ioseph regnum Sehon regis Amorraei et regnum Og regis Basan, terram cum urbibus suis et terminis, urbes terrae per circuitum.
34 Igitur exstruxerunt filii Gad Dibon et Ataroth et Aroer
35 et Atrothsophan et Iazer et Iegbaa
36 et Bethnemra et Betharan, urbes munitas, et caulas pecoribus suis.
37 Filii vero Ruben aedificaverunt Hesebon et Eleale et Cariathaim
38 et Nabo et Baalmeon, versis nominibus, Sabama quoque, imponentes vocabula urbibus, quas exstruxerant.
39 Porro filii Machir filii Manasse perrexerunt in Galaad et ceperunt eam, expulso Amorraeo habitatore eius.
40 Dedit ergo Moyses terram Galaad Machir filio Manasse, qui habitavit in ea.
41 Iair autem filius Manasse abiit et occupavit vicos eius, quos appellavit Havoth Iair (id est villas Iair).
42 Nobe quoque perrexit et apprehendit Canath cum viculis suis vocavitque eam ex nomine suo Nobe.
Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera