Liber Numeri
X
Numeri X, Nova Vulgata
(Latin version of Numbers chapter 10)
1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
2 "Fac tibi duas tubas argenteas ductiles, quibus convocare possis congregationem, quando movenda sunt castra.
3 Cumque increpueris tubis, congregabitur ad te omnis turba ad ostium tabernaculi conventus.
4 Si semel clangueris, venient ad te principes et capita congregationis Israel;
5 si autem prolixior clangor increpuerit, movebunt castra primi, qui sunt ad orientalem plagam;
6 in secundo autem sonitu et pari ululatu tubae levabunt tentoria, qui habitant ad meridiem, et iuxta hunc modum reliqui facient, ululantibus tubis in profectionem.
7 Quando autem congregandus est populus, simplex tubarum clangor erit, et non ululabunt.
8 Filii autem Aaron sacerdotes clangent tubis. Eritque hoc vobis legitimum sempiternum in generationibus vestris.
9 Si exieritis ad bellum in terra vestra contra hostes, qui dimicant adversum vos, clangetis ululantibus tubis; et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro, ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum.
10 Si quando habebitis epulum et dies festos et calendas, canetis tubis super holocaustis vestris et pacificis victimis, ut sint vobis in recordationem Dei vestri. Ego Dominus Deus vester"
11 Anno secundo, mense secundo, vicesima die mensis elevata est nubes de habitaculo testimonii;
12 profectique sunt filii Israel per migrationes suas de deserto Sinai, et recubuit nubes in solitudine Pharan.
13 Moveruntque castra prima vice, iuxta imperium Domini in manu Moysi.
14 Elevatum est primum vexillum castrorum filiorum Iudae per turmas suas, quorum princeps erat Naasson filius Aminadab;
15 et super turmam tribus filiorum Issachar fuit princeps Nathanael filius Suar;
16 et super turmam tribus Zabulon erat princeps Eliab filius Helon.
17 Depositumque est habitaculum, quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari.
18 Profectum est vexillum castrorum filiorum Ruben per turmas suas, et super turbam suam princeps erat Elisur filius Sedeur.
19 Super turmam autem tribus filiorum Simeon princeps fuit Salamiel filius Surisaddai.
20 Porro super turmam tribus filiorum Gad erat princeps Eliasaph filius Deuel.
21 Profectique sunt et Caathitae portantes sanctuarium. Et erectum est habitaculum, antequam venirent.
22 Elevatum est vexillum castrorum filiorum Ephraim per turmas suas, in quorum exercitu princeps erat Elisama filius Ammiud.
23 Et super turmam tribus filiorum Manasse princeps fuit Gamaliel filius Phadassur;
24 et super turmam tribus filiorum Beniamin erat dux Abidan filius Gedeonis.
25 Novissime elevatum est vexillum castrorum filiorum Dan per turmas suas, in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai.
26 Et super turmam tribus filiorum Aser erat princeps Phegiel filius Ochran;
27 et super turmam tribus filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan.
28 Hae sunt profectiones filiorum Israel per turmas suas, quando egrediebantur.
29 Dixitque Moyses Hobab filio Raguel Madianitae cognato suo: "Proficiscimur ad locum, quem Dominus daturus est nobis; veni nobiscum, ut benefaciamus tibi, quia Dominus bona promisit Israeli"
30 Cui ille respondit: "Non vadam tecum, sed revertar in terram meam, in qua natus sum"
31 Et ille: "Noli, inquit, nos relinquere; tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus, et eris ductor noster.
32 Cumque nobiscum veneris, quidquid optimum fuerit ex opibus, quas nobis traditurus est Dominus, dabimus tibi"
33 Profecti sunt ergo de monte Domini viam trium dierum; arcaque foederis Domini praecedebat eos per dies tres providens castrorum locum.
34 Nubes quoque Domini super eos erat per diem, cum incederent.
35 Cumque elevaretur arca, dicebat Moyses: "Surge, Domine, et dissipentur inimici tui; et fugiant, qui oderunt te, a facie tua"
36 Cum autem deponeretur, aiebat: "Revertere, Domine, ad multitudinem exercitus Israel"
Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera