Liber Nehemiae
XII
Nehemiae XII, Nova Vulgata
(Latin version of Nehemiah chapter 12)
1 Hi sunt autem sacerdotes et Levitae, qui ascenderunt cum Zorobabel filio Salathiel et Iesua: Saraia, Ieremias, Esdras,
2 Amaria, Melluch, Hattus,
3 Sechenias, Rehum, Meremoth,
4 Addo, Genthon, Abia,
5 Miamin, Maadia, Belga,
6 Semeia et Ioiarib, Iedaia,
7 Sallu, Amoc, Helcias, Iedaia. Isti principes sacerdotum et fratrum eorum in diebus Iesua.
8 Porro Levitae: Iesua, Bennui, Cadmihel, Serebia, Iuda, Matthanias, super hymnos ipse et fratres eius;
9 et Becbecia atque Hanni fratres eorum coram eis per vices suas.
10 Iesua autem genuit Ioachim, et Ioachim genuit Eliasib, et Eliasib genuit Ioiada,
11 et Ioiada genuit Ionathan, et Ionathan genuit Ieddua.
12 In diebus autem Ioachim erant sacerdotes principes familiarum: Saraiae Maraia, Ieremiae Hanania,
13 Esdrae Mosollam, Amariae Iohanan,
14 Milicho Ionathan, Sebaniae Ioseph,
15 Harim Edna, Meraioth Helci,
16 Adaiae Zacharia, Genthon Mosollam,
17 Abiae Zechri, Miamin Maadiae Phelti,
18 Belgae Sammua, Semeiae Ionathan,
19 Ioiarib Matthanai, Iedaiae Ozi,
20 Sellai Celai, Amoc Heber,
21 Helciae Hasabia, Iedaiae Nathanael.
22 Levitae in diebus Eliasib et Ioiada et Iohanan et Ieddua scripti principes familiarum et sacerdotes usque ad regnurn Darii Persae.
23 Filii Levi principes familiarum scripti in libro Chronicorum usque ad dies Ionathan filii Eliasib.
24 Et principes Levitarum Hasabia, Serebia, Iesua, Bennui et Cadmihel et fratres eorum coram eis, ut laudarent et confiterentur iuxta praeceptum David viri Dei per vices suas;
25 Matthania et Becbecia, Abdia, Mosollam, Telmon, Accub ianitores ad custodiam horreorum iuxta portas.
26 Hi in diebus Ioachim filii Iesua filii Iosedec et in diebus Nehemiae ducis et Esdrae sacerdotis scribaeque.
27 In dedicatione autem muri Ierusalem requisierunt Levitas de omnibus locis suis, ut adducerent eos in Ierusalem et facerent dedicationem in laetitia, in actione gratiarum et cantico et cymbalis, psalteriis et citharis.
28 Congregati sunt autem cantores de campestribus circa Ierusalem et de villis Netophathitarum
29 et de Bethgalgala et de regionibus Gabaa et Azmaveth, quoniam villas aedificaverunt sibi cantores in circuitu Ierusalem.
30 Et mundati sunt sacerdotes et Levitae et mundaverunt populum et portas et murum.
31 Ascendere autem feci principes Iudae super murum et statui duos magnos choros laudantium, quorum unus ivit ad dexteram super murum ad portam Sterquilinii.
32 Et ivit post eos Osaias et media pars principum Iudae
33 et Azarias, Esdras et Mosollam,
34 Iudas et Beniamin et Semeia et Ieremias.
35 Et de sacerdotibus cum tubis et Zacharias filius Ionathan filius Semeiae filius Matthaniae filius Michaiae filius Zacchur filius Asaph;
36 et fratres eius Semeia et Azareel, Malalai, Galalai, Maai, Nathanael et Iudas et Hanani cum musicis David viri Dei; et Esdras scriba ante eos et in porta Fontis.
37 Processerunt per gradus civitatis David in ascensu muri super domum David et usque ad portam Aquarum ad orientem.
38 Et chorus secundus gratias referentium ibat ex adverso, et ego post eum, et media pars populi super murum et super turrim Furnorum et usque ad murum latissimum
39 et super portam Ephraim et super portam Antiquam et super portam Piscium et turrim Hananeel et turrim Meah et usque ad portam Gregis; et steterunt in porta Custodiae.
40 Steteruntque duo chori laudantium in domo Dei, et ego et dimidia pars magistratuum mecum.
41 Et sacerdotes Eliachim, Maasia, Miamin, Michaia, Elioenai, Zacharia, Hanania in tubis;
42 et Maasia et Semeia et Eleazar et Ozi et Iohanan et Melchia et Elam et Ezer. Et clare cecinerunt cantores et Izrahia praepositus.
43 Et obtulerunt in die illa sacrificia magna et laetati sunt; Deus enim laetificaverat eos laetitia magna; sed et uxores eorum et liberi gavisi sunt, et audita est laetitia Ierusalem procul.
44 Praeposuerunt quoque in die illa viros super gazophylacia ad thesaurum, ad libamina et ad primitias et ad decimas, ut colligerent in ea de agris civitatum partes legitimas pro sacerdotibus et Levitis; quia laetificatus est Iuda in sacerdotibus et Levitis, qui adstiterunt
45 et servierunt in ministerio Dei sui et in ministerio purificationis simul cum cantoribus et ianitoribus iuxta praeceptum David et Salomonis filii eius;
46 quia in diebus David et Asaph ab exordio erant catervae cantorum et carmina laudis et actionis gratiarum Deo.
47 Et omnis Israel in diebus Zorobabel et in diebus Nehemiae dabant partes cantoribus et ianitoribus per dies singulos partem suam et partes consecrabant Levitis, et Levitae consecrabant filiis Aaron.
Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera