seiyaku
< Previous
Index

Prophetia Michaeae

VII

Michaeae VII, Nova Vulgata 
(Latin version of Micah chapter 7)

   1 Vae mihi, quia factum est mihi sicut congregata messe, sicut collecta vindemia! Non est botrus ad comedendum, nec praecoqua ficus, quam desideravit anima mea.
   2 Periit pius de terra, et rectus in hominibus non est; omnes in sanguine insidiantur, vir fratrem suum rete venatur.
   3 Ad malum manus eorum paratae sunt; princeps postulat, et iudex est pro mercede, et magnus manifestat desiderium animae suae; vae eis, qui pervertunt illud!
   4 Qui optimus in eis, est quasi paliurus, et, qui rectus, quasi spina de saepe; dies speculatorum tuorum, visitatio tua venit: nunc erit confusio eorum.
   5 Nolite credere amico, nolite confidere in proximo; ab ea, quae dormit in sinu tuo, custodi claustra oris tui;
   6 quia filius contumeliam facit patri, filia consurgit adversus matrem suam, nurus adversus socrum suam: inimici hominis domestici eius.
   7 Ego autem ad Dominum aspiciam, exspectabo Deum salvatorem meum; audiet me Deus meus.
   8 Ne laeteris, inimica mea, super me quia cecidi: consurgam; cum sedeo in tenebris, Dominus lux mea est.
   9 Iram Domini porto, quoniam peccavi ei, donec iudicet causam meam et faciat iudicium meum; educet me in lucem, videbo iustitiam eius.
   10 Et aspiciet inimica mea et operietur confusione, quae dicit ad me: "Ubi est Dominus Deus tuus?". Oculi mei videbunt in eam; nunc erit in conculcationem ut lutum platearum.
   11 Dies veniet ut aedificentur maceriae tuae; in die illa dilatabuntur fines tui.
   12 In die illa usque ad te venient habitantes ab Assyria usque ad Aegyptum et ab Aegypto usque ad flumen et a mari usque ad mare et a monte usque ad montem.
   13 Terra autem erit in desolationem propter habitatores suos et propter fructum operum eorum.
   14 Pasce populum tuum in virga tua, gregem hereditatis tuae, habitantes solos in saltu, in medio hortorum; pascantur Basan et Galaad iuxta dies antiquos.
   15 Secundum dies egressionis tuae de terra Aegypti ostende nobis mirabilia.
   16 Videbunt gentes et confundentur super omni fortitudine sua, ponent manum super os, aures eorum surdae erunt;
   17 lingent pulverem sicut serpens, velut reptilia terrae. Trementes exibunt de aedibus suis "ad Dominum Deum nostrum" formidabunt et timebunt te.
   18 Quis Deus similis tui, qui aufers iniquitatem et transis peccatum reliquiarum hereditatis tuae? Non servat in aeternum furorem suum, quoniam volens misericordiam est.
   19 Revertetur et miserebitur nostri, calcabit iniquitates nostras et proiciet in profundum maris omnia peccata nostra.
   20 Dabis veritatem Iacob, misericordiam Abraham, quae iurasti patribus nostris a diebus antiquis.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

privacy policy © seiyaku