Prophetia Michaeae
V
Michaeae V, Nova Vulgata
(Latin version of Micah chapter 5)
1 Sed tu, Bethlehem Ephratha, parvulus in milibus Iudae, ex te mihi egredietur, qui sit dominator in Israel; et egressus eius a temporibus antiquis, a diebus aeternitatis.
2 Propter hoc dabit eos usque ad tempus, in quo parturiens pariet; et reliquiae fratrum eius convertentur ad filios Israel.
3 Et stabit et pascet in fortitudine Domini, in sublimitate nominis Domini Dei sui; et habitabunt secure, quia nunc magnus erit usque ad terminos terrae,
4 et erit iste pax. Assyrius cum venerit in terram nostram et quando calcaverit in domibus nostris, suscitabimus super eum septem pastores et octo primates hominum.
5 Et pascent terram Assyriae in gladio et terram Nemrod in lanceis; et liberabit ab Assyrio, cum venerit in terram nostram et cum calcaverit in finibus nostris.
6 Et erunt reliquiae Iacob in medio populorum multorum quasi ros a Domino et quasi imbres super herbam, quae non exspectat virum et non praestolatur filios homi num.
7 Et erunt reliquiae Iacob in gentibus, in medio populorum multorum, quasi leo in iumentis silvarum et quasi catulus leonis in gregibus pecorum; qui cum transierit et conculcaverit et ceperit, non est qui eruat.
8 Exaltabitur manus tua super hostes tuos, et omnes inimici tui interibunt.
9 "Et erit in die illa, dicit Dominus, auferam equos tuos de medio tui et disperdam quadrigas tuas
10 et perdam civitates terrae tuae et destruam omnes munitiones tuas.
11 Et auferam veneficia de manu tua, et divini non erunt in te.
12 Et perire faciam sculptilia tua et lapides tuos de medio tui, et non adorabis ultra opera manuum tuarum;
13 et evellam palos tuos de medio tui et conteram idola tua.
14 Et faciam in furore et in indignatione ultionem in omnibus gentibus, quae non audierunt".
Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera