seiyaku
< Previous
Index
Next >

Evangelium secundum Matthaeum

VI

Matthaeum VI, Nova Vulgata 
(Latin version of Matthew chapter 6)

   1 Attendite, ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut vi deamini ab eis; alioquin mercedem non habetis apud Patrem vestrum, qui in caelis est.
   2 Cum ergo facies eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt in synagogis et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis: Receperunt mercedem suam.
   3 Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua,
   4 ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
   5 Et cum oratis, non eritis sicut hypocritae, qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus. Amen dico vobis: Receperunt mercedem suam.
   6 Tu autem cum orabis, intra in cubiculum tuum et, clauso ostio tuo, ora Patrem tuum, qui est in abscondito; et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
   7 Orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici; putant enim quia in multiloquio suo exaudiantur.
   8 Nolite ergo assimilari eis; scit enim Pater vester, quibus opus sit vobis, antequam petatis eum.
   9 Sic ergo vos orabitis: Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum,
   10 adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua, sicut in caelo, et in terra.
   11 Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie;
   12 et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris;
   13 et ne inducas nos in tentationem, sed libera nos a Malo.
   14 Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester caelestis;
   15 si autem non dimiseritis hominibus, nec Pater vester dimittet peccata vestra.
   16 Cum autem ieiunatis, nolite fieri sicut hypocritae tristes; demoliuntur enim facies suas, ut pareant hominibus ieiunantes. Amen dico vobis: Receperunt mercedem suam.
   17 Tu autem cum ieiunas, unge caput tuum et faciem tuam lava,
   18 ne videaris hominibus ieiunans sed Patri tuo, qui est in abscondito; et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
   19 Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi aerugo et tinea demolitur, et ubi fures effodiunt et furantur;
   20 thesaurizate autem vobis thesauros in caelo, ubi neque aerugo neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt nec furantur;
   21 ubi enim est thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum.
   22 Lucerna corporis est oculus. Si ergo fuerit oculus tuus simplex, totum corpus tuum lucidum erit;
   23 si autem oculus tuus nequam fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tene brae sunt, tenebrae quantae erunt!
   24 Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit et alterum diliget, aut unum sustinebit et alterum contemnet; non potestis Deo servire et mammonae.
   25 Ideo dico vobis: Ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus quam vestimentum?
   26 Respicite volatilia caeli, quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea, et Pater vester caelestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis?
   27 Quis autem vestrum cogitans potest adicere ad aetatem suam cubitum unum?
   28 Et de vestimento quid solliciti estis? Considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant neque nent.
   29 Dico autem vobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis.
   30 Si autem fenum agri, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos, modicae fidei?
   31 Nolite ergo solliciti esse dicentes: "Quid manducabimus?", aut: "Quid bibemus?", aut: "Quo operiemur?".
   32 Haec enim omnia gentes inquirunt; scit enim Pater vester caelestis quia his omnibus indigetis.
   33 Quaerite autem primum regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia adicientur vobis.
   34 Nolite ergo esse solliciti in crastinum; crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipse. Sufficit diei malitia sua.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

privacy policy © seiyaku