seiyaku
< Previous
Index
Next >

Evangelium secundum Matthaeum

V

Matthaeum V, Nova Vulgata 
(Latin version of Matthew chapter 5)

   1 Videns autem turbas, ascendit in montem; et cum sedisset, ac cesserunt ad eum discipuli eius;
   2 et aperiens os suum docebat eos dicens:
   3 "Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum.
   4 Beati, qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur.
   5 Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram.
   6 Beati, qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur.
   7 Beati misericordes, quia ipsi misericordiam consequentur.
   8 Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
   9 Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur.
   10 Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum.
   11 Beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos, mentientes, propter me.
   12 Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis; sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos.
   13 Vos estis sal terrae; quod si sal evanuerit, in quo salietur? Ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus.
   14 Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita;
   15 neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus, qui in domo sunt.
   16 Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est.
   17 Nolite putare quoniam veni solvere Legem aut Prophetas; non veni solvere, sed adimplere.
   18 Amen quippe dico vobis: Donec transeat caelum et terra, iota unum aut unus apex non praeteribit a Lege, donec omnia fiant.
   19 Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno caelorum; qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelorum.
   20 Dico enim vobis: Nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum.
   21 Audistis quia dictum est antiquis: "Non occides; qui autem occiderit, reus erit iudicio".
   22 Ego autem dico vobis: Omnis, qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio; qui autem dixerit fratri suo: "Racha", reus erit concilio; qui autem dixerit: "Fatue", reus erit gehennae ignis.
   23 Si ergo offeres munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te,
   24 relinque ibi munus tuum ante altare et vade, prius, reconciliare fratri tuo et tunc veniens offer munus tuum.
   25 Esto consentiens adversario tuo cito, dum es in via cum eo, ne forte tradat te adversarius iudici, et iudex tradat te ministro, et in carcerem mittaris.
   26 Amen dico tibi: Non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem.
   27 Audistis quia dictum est: "Non moechaberis".
   28 Ego autem dico vobis: Omnis, qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo.
   29 Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum et proice abs te; expedit enim tibi, ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam.
   30 Et si dextera manus tua scandalizat te, abscide eam et proice abs te; expedit enim tibi, ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum abeat in gehennam.
   31 Dictum est autem: "Quicumque dimiserit uxorem suam, det illi libellum repudii".
   32 Ego autem dico vobis: Omnis, qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam moechari; et, qui dimissam duxerit, adulterat.
   33 Iterum audistis quia dictum est antiquis: "Non periurabis; reddes autem Domino iuramenta tua".
   34 Ego autem dico vobis: Non iurare omnino, neque per caelum, quia thronus Dei est,
   35 neque per terram, quia scabellum est pedum eius, neque per Hierosolymam, quia civitas est magni Regis;
   36 neque per caput tuum iuraveris, quia non potes unum capillum album facere aut nigrum.
   37 Sit autem sermo vester: "Est, est", "Non, non"; quod autem his abundantius est, a Malo est.
   38 Audistis quia dictum est: "Oculum pro oculo et dentem pro dente".
   39 Ego autem dico vobis: Non resistere malo; sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua, praebe illi et alteram;
   40 et ei, qui vult tecum iudicio contendere et tunicam tuam tollere, remitte ei et pallium;
   41 et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo duo.
   42 Qui petit a te, da ei; et volenti mutuari a te, ne avertaris.
   43 Audistis quia dictum est: "Diliges proximum tuum et odio habebis inimicum tuum".
   44 Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros et orate pro persequentibus vos,
   45 ut sitis filii Patris vestri, qui in caelis est, quia solem suum oriri facit super malos et bonos et pluit super iustos et iniustos.
   46 Si enim dilexeritis eos, qui vos diligunt, quam mercedem habetis? Nonne et publicani hoc faciunt?
   47 Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? Nonne et ethnici hoc faciunt?
   48 Estote ergo vos perfecti, sicut Pater vester caelestis perfectus est.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

privacy policy © seiyaku