seiyaku
< Previous
Index
Next >

Evangelium secundum Matthaeum

IV

Matthaeum IV, Nova Vulgata 
(Latin version of Matthew chapter 4)

   1 Tunc Iesus ductus est in de sertum a Spiritu, ut tentaretur a Diabolo.
   2 Et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit.
   3 Et accedens tentator dixit ei: "Si Filius Dei es, dic, ut lapides isti panes fiant".
   4 Qui respondens dixit: "Scriptum est: "Non in pane solo vivet homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei" ".
   5 Tunc assumit eum Diabolus in sanctam civitatem et statuit eum supra pinnaculum templi
   6 et dicit ei: "Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim: "Angelis suis mandabit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum" ".
   7 Ait illi Iesus: "Rursum scriptum est: "Non tentabis Dominum Deum tuum" ".
   8 Iterum assumit eum Diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum
   9 et dicit illi: "Haec tibi omnia dabo, si cadens adoraveris me".
   10 Tunc dicit ei Iesus: "Vade, Satanas! Scriptum est enim: "Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies" ".
   11 Tunc reliquit eum Diabolus, et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei.
   12 Cum autem audisset quod Ioannes traditus esset, secessit in Galilaeam.
   13 Et relicta Nazareth, venit et habitavit in Capharnaum maritimam
   14 in finibus Zabulon et Nephthali, ut impleretur, quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem:
   15 "Terra Zabulon et terra Nephthali, ad viam maris, trans Iordanem, Galilaea gentium;
   16 populus, qui sedebat in tenebris, lucem vidit magnam, et sedentibus in regione et umbra mortis lux orta est eis".
   17 Exinde coepit Iesus praedicare et dicere: "Paenitentiam agite; appropinquavit enim regnum caelorum".
   18 Ambulans autem iuxta mare Galilaeae, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem eius, mittentes rete in mare; erant enim piscatores.
   19 Et ait illis: "Venite post me, et faciam vos piscatores hominum".
   20 At illi continuo, relictis retibus, secuti sunt eum.
   21 Et procedens inde vidit alios duos fratres, Iacobum Zebedaei et Ioannem fratrem eius, in navi cum Zebedaeo patre eorum reficientes retia sua; et vocavit eos.
   22 Illi autem statim, relicta navi et patre suo, secuti sunt eum.
   23 Et circumibat Iesus totam Galilaeam, docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo.
   24 Et abiit opinio eius in totam Syriam; et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus et tormentis comprehensos, et qui daemonia habebant, et lunaticos et paralyticos, et curavit eos.
   25 Et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea et Decapoli et Hierosolymis et Iudaea et de trans Iordanem.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

privacy policy © seiyaku