Evangelium secundum Matthaeum
XXIV
Matthaeum XXIV, Nova Vulgata
(Latin version of Matthew chapter 24)
1 Et egressus Iesus de templo ibat, et accesserunt discipuli eius, ut ostenderent ei aedificationes templi;
2 ipse autem respondens dixit eis: "Non videtis haec omnia? Amen dico vobis: Non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruetur".
3 Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes: "Dic nobis: Quando haec erunt, et quod signum adventus tui et consummationis saeculi?".
4 Et respondens Iesus dixit eis: "Videte, ne quis vos seducat.
5 Multi enim venient in nomine meo dicentes: "Ego sum Christus", et multos seducent.
6 Audituri enim estis proelia et opiniones proeliorum. Videte, ne turbemini; oportet enim fieri, sed nondum est finis.
7 Consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt fames et terrae motus per loca;
8 haec autem omnia initia sunt dolorum.
9 Tunc tradent vos in tribulationem et occident vos, et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum.
10 Et tunc scandalizabuntur multi et invicem tradent et odio habebunt invicem;
11 et multi pseudoprophetae surgent et seducent multos.
12 Et, quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum;
13 qui autem permanserit usque in finem, hic salvus erit.
14 Et praedicabitur hoc evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus; et tunc veniet consummatio.
15 Cum ergo videritis abominationem desolationis, quae dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intellegat:
16 tunc qui in Iudaea sunt, fugiant ad montes;
17 qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua;
18 et, qui in agro, non revertatur tollere pallium suum.
19 Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus!
20 Orate autem, ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato:
21 erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet.
22 Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro; sed propter electos breviabuntur dies illi.
23 Tunc si quis vobis dixerit: "Ecce hic Christus" aut: "Hic", nolite credere.
24 Surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi.
25 Ecce praedixi vobis.
26 Si ergo dixerint vobis: "Ecce in deserto est", nolite exire; "Ecce in penetralibus", nolite credere;
27 sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in occidentem, ita erit adventus Filii hominis.
28 Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur aquilae.
29 Statim autem post tribulationem dierum illorum, sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur.
30 Et tunc parebit signum Filii hominis in caelo, et tunc plangent omnes tribus terrae et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute et gloria multa;
31 et mittet angelos suos cum tuba magna, et congregabunt electos eius a quattuor ventis, a summis caelorum usque ad terminos eorum.
32 Ab arbore autem fici discite parabolam: cum iam ramus eius tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est aestas.
33 Ita et vos, cum videritis haec omnia, scitote quia prope est in ianuis.
34 Amen dico vobis: Non praeteribit haec generatio, donec omnia haec fiant.
35 Caelum et terra transibunt, verba vero mea non praeteribunt.
36 De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli caelorum neque Filius, nisi Pater solus.
37 Sicut enim dies Noe, ita erit adventus Filii hominis.
38 Sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo introivit in arcam Noe,
39 et non cognoverunt, donec venit diluvium et tulit omnes, ita erit et adventus Filii hominis.
40 Tunc duo erunt in agro: unus assumitur, et unus relinquitur;
41 duae molentes in mola: una assumitur, et una relinquitur.
42 Vigilate ergo, quia nescitis qua die Dominus vester venturus sit.
43 Illud autem scitote quoniam si sciret pater familias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique et non sineret perfodi domum suam.
44 Ideo et vos estote parati, quia, qua nescitis hora, Filius hominis venturus est.
45 Quis putas est fidelis servus et prudens, quem constituit dominus supra familiam suam, ut det illis cibum in tempore?
46 Beatus ille servus, quem cum venerit dominus eius, invenerit sic facientem.
47 Amen dico vobis quoniam super omnia bona sua constituet eum.
48 Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: "Moram facit dominus meus venire",
49 et coeperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriis,
50 veniet dominus servi illius in die, qua non sperat, et in hora, qua ignorat,
51 et dividet eum partemque eius ponet cum hypocritis; illic erit fletus et stridor dentium.
Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera