seiyaku
< Previous
Index
Next >

Evangelium secundum Matthaeum

XVIII

Matthaeum XVIII, Nova Vulgata 
(Latin version of Matthew chapter 18)

   1 In illa hora accesserunt di scipuli ad Iesum dicentes: "Quis putas maior est in regno caelorum?".
   2 Et advocans parvulum, statuit eum in medio eorum
   3 et dixit: "Amen dico vobis: Nisi conversi fueritis et efiiciamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelorum.
   4 Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est maior in regno caelorum.
   5 Et, qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit.
   6 Qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei, ut suspendatur mola asinaria in collo eius et demergatur in profundum maris.
   7 Vae mundo ab scandalis! Necesse est enim ut veniant scandala; verumtamen vae homini, per quem scandalum venit!
   8 Si autem manus tua vel pes tuus scandalizat te, abscide eum et proice abs te: bonum tibi est ad vitam ingredi debilem vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem aeternum.
   9 Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum et proice abs te: bonum tibi est unoculum in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis.
   10 Videte, ne contemnatis unum ex his pusillis; dico enim vobis quia angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris mei, qui in caelis est.
   11
   12 Quid vobis videtur? Si fuerint alicui centum oves, et erraverit una ex eis, nonne relinquet nonaginta novem in montibus et vadit quaerere eam, quae erravit?
   13 Et si contigerit ut inveniat eam, amen dico vobis quia gaudebit super eam magis quam super nonaginta novem, quae non erraverunt.
   14 Sic non est voluntas ante Patrem vestrum, qui in caelis est, ut pereat unus de pusillis istis.
   15 Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, corripe eum inter te et ipsum solum. Si te audierit, lucratus es fratrem tuum;
   16 si autem non audierit, adhibe tecum adhuc unum vel duos, ut in ore duorum testium vel trium stet omne verbum;
   17 quod si noluerit audire eos, dic ecclesiae; si autem et ecclesiam noluerit audire, sit tibi sicut ethnicus et publicanus.
   18 Amen dico vobis: Quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata in caelo; et, quaecumque solveritis super terram, erunt soluta in caelo.
   19 Iterum dico vobis: Si duo ex vobis consenserint super terram de omni re, quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in caelis est.
   20 Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum".
   21 Tunc accedens Petrus dixit ei: "Domine, quotiens peccabit in me frater meus, et dimittam ei? Usque septies?".
   22 Dicit illi Iesus: "Non dico tibi usque septies sed usque septuagies septies.
   23 Ideo assimilatum est regnum caelorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis.
   24 Et cum coepisset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui debebat decem milia talenta.
   25 Cum autem non haberet, unde redderet, iussit eum dominus venumdari et uxorem et filios et omnia, quae habebat, et reddi.
   26 Procidens igitur servus ille adorabat eum dicens: "Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi".
   27 Misertus autem dominus servi illius dimisit eum et debitum dimisit ei.
   28 Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios, et tenens suffocabat eum dicens: "Redde, quod debes!".
   29 Procidens igitur conservus eius rogabat eum dicens: "Patientiam habe in me, et reddam tibi".
   30 Ille autem noluit, sed abiit et misit eum in carcerem, donec redderet debitum.
   31 Videntes autem conservi eius, quae fiebant, contristati sunt valde et venerunt et narraverunt domino suo omnia, quae facta erant.
   32 Tunc vocavit illum dominus suus et ait illi: "Serve nequam, omne debitum illud dimisi tibi, quoniam rogasti me;
   33 non oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum?".
   34 Et iratus dominus eius tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum.
   35 Sic et Pater meus caelestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris".

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

privacy policy © seiyaku