seiyaku
< Previous
Index
Next >

Evangelium secundum Matthaeum

X

Matthaeum X, Nova Vulgata 
(Latin version of Matthew chapter 10)

   1 Et convocatis Duodecim di scipulis suis, dedit illis pote statem spirituum immundorum, ut eicerent eos et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem.
   2 Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec: primus Simon, qui dicitur Petrus, et Andreas frater eius, et Iacobus Zebedaei et Ioannes frater eius,
   3 Philippus et Bartholomaeus, Thomas et Matthaeus publicanus, Iacobus Alphaei et Thaddaeus,
   4 Simon Chananaeus et Iudas Iscariotes, qui et tradidit eum.
   5 Hos Duodecim misit Iesus praecipiens eis et dicens: "In viam gentium ne abieritis et in civitates Samaritanorum ne intraveritis;
   6 sed potius ite ad oves, quae perierunt domus Israel.
   7 Euntes autem praedicate dicentes: "Appropinquavit regnum caelorum".
   8 Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones eicite; gratis accepistis, gratis date.
   9 Nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis vestris,
   10 non peram in via neque duas tunicas neque calceamenta neque virgam; dignus enim est operarius cibo suo.
   11 In quamcumque civitatem aut castellum intraveritis, interrogate quis in ea dignus sit; et ibi manete donec exeatis.
   12 Intrantes autem in domum, salutate eam;
   13 et si quidem fuerit domus digna, veniat pax vestra super eam; si autem non fuerit digna, pax vestra ad vos revertatur.
   14 Et quicumque non receperit vos neque audierit sermones vestros, exeuntes foras de domo vel de civitate illa, excutite pulverem de pedibus vestris.
   15 Amen dico vobis: Tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorraeorum in die iudicii quam illi civitati.
   16 Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum; estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae.
   17 Cavete autem ab hominibus; tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos;
   18 et ad praesides et ad reges ducemini propter me in testimonium illis et gentibus.
   19 Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini.
   20 Non enim vos estis, qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis.
   21 Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium; et insurgent filii in parentes et morte eos afficient.
   22 Et eritis odio omnibus propter nomen meum; qui autem perseveraverit in finem, hic salvus erit.
   23 Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam; amen enim dico vobis: Non consummabitis civitates Israel, donec veniat Filius hominis.
   24 Non est discipulus super magistrum nec servus super dominum suum.
   25 Sufficit discipulo, ut sit sicut magister eius, et servus sicut dominus eius. Si patrem familias Beelzebul vocaverunt, quanto magis domesticos eius!
   26 Ne ergo timueritis eos. Nihil enim est opertum, quod non revelabitur, et occultum, quod non scietur.
   27 Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine; et, quod in aure auditis, praedicate super tecta.
   28 Et nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere; sed potius eum timete, qui potest et animam et corpus perdere in gehenna.
   29 Nonne duo passeres asse veneunt? Et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro.
   30 Vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt.
   31 Nolite ergo timere; multis passeribus meliores estis vos.
   32 Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui est in caelis;
   33 qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui est in caelis.
   34 Nolite arbitrari quia venerim mittere pacem in terram; non veni pacem mittere sed gladium.
   35 Veni enim separare hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam et nurum adversus socrum suam:
   36 et inimici hominis domestici eius.
   37 Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus; et, qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus;
   38 et, qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus.
   39 Qui invenerit animam suam, perdet illam; et, qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.
   40 Qui recipit vos, me recipit; et, qui me recipit, recipit eum, qui me misit.
   41 Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet; et, qui recipit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet.
   42 Et, quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli, amen dico vobis: Non perdet mercedem suam".

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

privacy policy © seiyaku