Evangelium secundum Lucam
IX
Lucam IX, Nova Vulgata
(Latin version of Luke chapter 9)
1 Convocatis autem Duodecim, dedit illis virtutem et potesta tem super omnia daemonia, et ut languores curarent,
2 et misit illos praedicare regnum Dei et sanare infirmos;
3 et ait ad illos: "Nihil tuleritis in via, neque virgam neque peram neque panem neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis.
4 Et in quamcumque domum intraveritis, ibi manete et inde exite.
5 Et quicumque non receperint vos, exeuntes de civitate illa pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos".
6 Egressi autem circumibant per castella evangelizantes et curantes ubique.
7 Audivit autem Herodes tetrarcha omnia, quae fiebant, et haesitabat, eo quod diceretur a quibusdam: "Ioannes surrexit a mortuis";
8 a quibusdam vero: "Elias apparuit"; ab aliis autem: "Propheta unus de antiquis surrexit".
9 Et ait Herodes: "Ioannem ego decollavi; quis autem est iste, de quo audio ego talia?". Et quaerebat videre eum.
10 Et reversi apostoli narraverunt illi, quaecumque fecerunt. Et assumptis illis, secessit seorsum ad civitatem, quae vocatur Bethsaida.
11 Quod cum cognovissent turbae, secutae sunt illum. Et excepit illos et loquebatur illis de regno Dei et eos, qui cura indigebant, sanabat.
12 Dies autem coeperat declinare; et accedentes Duodecim dixerunt illi: "Dimitte turbam, ut euntes in castella villasque, quae circa sunt, divertant et inveniant escas, quia hic in loco deserto sumus".
13 Ait autem ad illos: "Vos date illis manducare". At illi dixerunt: "Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces, nisi forte nos eamus et emamus in omnem hanc turbam escas".
14 Erant enim fere viri quinque milia. Ait autem ad discipulos suos: "Facite illos discumbere per convivia ad quinquagenos".
15 Et ita fecerunt et discumbere fecerunt omnes.
16 Acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus, respexit in caelum et benedixit illis et fregit et dabat discipulis suis, ut ponerent ante turbam.
17 Et manducaverunt et saturati sunt omnes; et sublatum est, quod superfuit illis, fragmentorum cophini duodecim.
18 Et factum est, cum solus esset orans, erant cum illo discipuli, et interrogavit illos dicens: "Quem me dicunt esse turbae?".
19 At illi responderunt et dixerunt: "Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero: Propheta unus de prioribus surrexit".
20 Dixit autem illis: "Vos autem quem me esse dicitis?". Respondens Petrus dixit: "Christum Dei".
21 At ille increpans illos praecepit, ne cui dicerent hoc,
22 dicens: "Oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgere".
23 Dicebat autem ad omnes: "Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam cotidie et sequatur me.
24 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam; qui autem perdiderit animam suam propter me, hic salvam faciet illam.
25 Quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat vel detrimentum sui faciat?
26 Nam qui me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet, cum venerit in gloria sua et Patris et sanctorum angelorum.
27 Dico autem vobis vere: Sunt aliqui hic stantes, qui non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei".
28 Factum est autem post haec verba fere dies octo, et assumpsit Petrum et Ioannem et Iacobum et ascendit in montem, ut oraret.
29 Et facta est, dum oraret, species vultus eius altera, et vestitus eius albus, refulgens.
30 Et ecce duo viri loquebantur cum illo, et erant Moyses et Elias,
31 qui visi in gloria dicebant exodum eius, quam completurus erat in Ierusalem.
32 Petrus vero et qui cum illo gravati erant somno; et evigilantes viderunt gloriam eius et duos viros, qui stabant cum illo.
33 Et factum est, cum discederent ab illo, ait Petrus ad Iesum: "Praeceptor, bonum est nos hic esse; et faciamus tria tabernacula: unum tibi et unum Moysi et unum Eliae ", nesciens quid diceret.
34 Haec autem illo loquente, facta est nubes et obumbravit eos; et timuerunt intrantibus illis in nubem.
35 Et vox facta est de nube dicens: "Hic est Filius meus electus; ipsum audite".
36 Et dum fieret vox, inventus est Iesus solus. Et ipsi tacuerunt et nemini dixerunt in illis diebus quidquam ex his, quae viderant.
37 Factum est autem in sequenti die, descendentibus illis de monte, occurrit illi turba multa.
38 Et ecce vir de turba exclamavit dicens: "Magister, obsecro te, respice in filium meum, quia unicus est mihi;
39 et ecce spiritus apprehendit illum, et subito clamat, et dissipat eum cum spuma et vix discedit ab eo dilanians eum;
40 et rogavi discipulos tuos, ut eicerent illum, et non potuerunt".
41 Respondens autem Iesus dixit: "O generatio infidelis et perversa, usquequo ero apud vos et patiar vos? Adduc huc filium tuum".
42 Et cum accederet, elisit illum daemonium et dissipavit. Et increpavit Iesus spiritum immundum et sanavit puerum et reddidit illum patri eius.
43 Stupebant autem omnes in magnitudine Dei. Omnibusque mirantibus in omnibus, quae faciebat, dixit ad discipulos suos:
44 "Ponite vos in auribus vestris sermones istos: Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum".
45 At illi ignorabant verbum istud, et erat velatum ante eos, ut non sentirent illud, et time bant interrogare eum de hoc verbo.
46 Intravit autem cogitatio in eos, quis eorum maior esset.
47 At Iesus sciens cogitationem cordis illorum, apprehendens puerum statuit eum secus se
48 et ait illis: "Quicumque susceperit puerum istum in nomine meo, me recipit; et, quicumque me receperit, recipit eum, qui me misit; nam qui minor est inter omnes vos, hic maior est".
49 Respondens autem Ioannes dixit: "Praeceptor, vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia et prohibuimus eum, quia non sequitur nobiscum".
50 Et ait ad illum Iesus: "Nolite prohibere; qui enim non est adversus vos, pro vobis est".
51 Factum est autem, dum complerentur dies assumptionis eius, et ipse faciem suam firmavit, ut iret Ierusalem,
52 et misit nuntios ante conspectum suum. Et euntes intraverunt in castellum Samaritanorum, ut pararent illi.
53 Et non receperunt eum, quia facies eius erat euntis Ierusalem.
54 Cum vidissent autem discipuli Iacobus et Ioannes, dixerunt: "Domine, vis dicamus, ut ignis descendat de caelo et consumat illos?".
55 Et conversus increpavit illos.
56 Et ierunt in aliud castellum.
57 Et euntibus illis in via, dixit quidam ad illum: "Sequar te, quocumque ieris".
58 Et ait illi Iesus: "Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos, Filius autem hominis non habet, ubi caput reclinet".
59 Ait autem ad alterum: "Sequere me". Ille autem dixit: "Domine, permitte mihi primum ire et sepelire patrem meum".
60 Dixitque ei Iesus: "Sine, ut mortui sepeliant mortuos suos; tu autem vade, annuntia regnum Dei".
61 Et ait alter: "Sequar te, Domine, sed primum permitte mihi renuntiare his, qui domi sunt".
62 Ait ad illum Iesus: "Nemo mittens manum suam in aratrum et aspiciens retro, aptus est regno Dei".
Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera