Evangelium secundum Lucam
XXI
Lucam XXI, Nova Vulgata
(Latin version of Luke chapter 21)
1 Respiciens autem vidit eos, qui mittebant munera sua in gazophylacium, divites.
2 Vidit autem quandam viduam pauperculam mittentem illuc minuta duo
3 et dixit: "Vere dico vobis: Vidua haec pauper plus quam omnes misit.
4 Nam omnes hi ex abundantia sua miserunt in munera; haec autem ex inopia sua omnem victum suum, quem habebat, misit".
5 Et quibusdam dicentibus de templo, quod lapidibus bonis et donis ornatum, esset dixit:
6 "Haec quae videtis, venient dies, in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur".
7 Interrogaverunt autem illum dicentes: "Praeceptor, quando ergo haec erunt, et quod signum, cum fieri incipient?".
8 Qui dixit: "Videte, ne seducamini. Multi enim venient in nomine meo dicentes: "Ego sum" et: "Tempus appropinquavit". Nolite ergo ire post illos.
9 Cum autem audieritis proelia et seditiones, nolite terreri; oportet enim primum haec fieri, sed non statim finis".
10 Tunc dicebat illis: "Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum;
11 et terrae motus magni et per loca fames et pestilentiae erunt, terroresque et de caelo signa magna erunt.
12 Sed ante haec omnia inicient vobis manus suas et persequentur tradentes in synagogas et custodias, et trahemini ad reges et praesides propter nomen meum;
13 continget autem vobis in testimonium.
14 Ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis;
15 ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere vel contradicere omnes adversarii vestri.
16 Trademini autem et a parentibus et fratribus et cognatis et amicis, et morte afficient ex vobis,
17 et eritis odio omnibus propter nomen meum.
18 Et capillus de capite vestro non peribit.
19 In patientia vestra possidebitis animas vestras.
20 Cum autem videritis circumdari ab exercitu Ierusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio eius.
21 Tunc, qui in Iudaea sunt, fugiant in montes; et, qui in medio eius, discedant; et, qui in regionibus, non intrent in eam.
22 Quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia, quae scripta sunt.
23 Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus! Erit enim pressura magna super terram et ira populo huic,
24 et cadent in ore gladii et captivi ducentur in omnes gentes, et Ierusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum.
25 Et erunt signa in sole et luna et stellis, et super terram pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum,
26 arescentibus hominibus prae timore et exspectatione eorum, quae supervenient orbi, nam virtutes caelorum movebuntur.
27 Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate et gloria magna.
28 His autem fieri incipientibus, respicite et levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra".
29 Et dixit illis similitudinem: "Videte ficulneam et omnes arbores:
30 cum iam germinaverint, videntes vosmetipsi scitis quia iam prope est aestas.
31 Ita et vos, cum videritis haec fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei.
32 Amen dico vobis: Non praeteribit generatio haec, donec omnia fiant.
33 Caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.
34 Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae, et superveniat in vos repentina dies illa;
35 tamquam laqueus enim superveniet in omnes, qui sedent super faciem omnis terrae.
36 Vigilate itaque omni tempore orantes, ut possitis fugere ista omnia, quae futura sunt, et stare ante Filium hominis".
37 Erat autem diebus docens in templo, noctibus vero exiens morabatur in monte, qui vocatur Oliveti.
38 Et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum.
Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera