Evangelium secundum Lucam
XIV
Lucam XIV, Nova Vulgata
(Latin version of Luke chapter 14)
1 Et factum est, cum intraret in domum cuiusdam princi pis pharisaeorum sabbato manducare panem, et ipsi observabant eum.
2 Et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum.
3 Et respondens Iesus dixit ad legis peritos et pharisaeos dicens: "Licet sabbato curare an non?".
4 At illi tacuerunt. Ipse vero apprehensum sanavit eum ac dimisit.
5 Et ad illos dixit: "Cuius vestrum filius aut bos in puteum cadet, et non continuo extrahet illum die sabbati?".
6 Et non poterant ad haec respondere illi.
7 Dicebat autem ad invitatos parabolam, intendens quomodo primos accubitus eligerent, dicens ad illos:
8 "Cum invitatus fueris ab aliquo ad nuptias, non discumbas in primo loco, ne forte honoratior te sit invitatus ab eo,
9 et veniens is qui te et illum vocavit, dicat tibi: "Da huic locum"; et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere.
10 Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco, ut, cum venerit qui te invitavit, dicat tibi: "Amice, ascende superius"; tunc erit tibi gloria coram omnibus simul discumbentibus.
11 Quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur; et, qui se humiliat, exaltabitur".
12 Dicebat autem et ei, qui se invitaverat: "Cum facis prandium aut cenam, noli vocare amicos tuos neque fratres tuos neque cognatos neque vicinos divites, ne forte et ipsi te reinvitent, et fiat tibi retributio.
13 Sed cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, caecos;
14 et beatus eris, quia non habent retribuere tibi. Retribuetur enim tibi in resurrectione iustorum".
15 Haec cum audisset quidam de simul discumbentibus, dixit illi: "Beatus, qui manducabit panem in regno Dei".
16 At ipse dixit ei: "Homo quidam fecit cenam magnam et vocavit multos;
17 et misit servum suum hora cenae dicere invitatis: "Venite, quia iam paratum est".
18 Et coeperunt simul omnes excusare. Primus dixit ei: "Villam emi et necesse habeo exire et videre illam; rogo te, habe me excusatum".
19 Et alter dixit: "Iuga boum emi quinque et eo probare illa; rogo te, habe me excusatum".
20 Et alius dixit: "Uxorem duxi et ideo non possum venire".
21 Et reversus servus nuntiavit haec domino suo. Tunc iratus pater familias dixit servo suo: "Exi cito in plateas et vicos civitatis et pauperes ac debiles et caecos et claudos introduc huc".
22 Et ait servus: "Domine, factum est, ut imperasti, et adhuc locus est".
23 Et ait dominus servo: "Exi in vias et saepes, et compelle intrare, ut impleatur domus mea.
24 Dico autem vobis, quod nemo virorum illorum, qui vocati sunt, gustabit cenam meam" ".
25 Ibant autem turbae multae cum eo; et conversus dixit ad illos:
26 "Si quis venit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores, adhuc et animam suam, non potest esse meus discipulus.
27 Et, qui non baiulat crucem suam et venit post me, non potest esse meus discipulus.
28 Quis enim ex vobis volens turrem aedificare, non prius sedens computat sumptus, si habet ad perficiendum?
29 Ne, posteaquam posuerit fundamentum et non potuerit perficere, omnes, qui vident, incipiant illudere ei
30 dicentes: "Hic homo coepit aedificare et non potuit consummare".
31 Aut quis rex, iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat, si possit cum decem milibus occurrere ei, qui cum viginti milibus venit ad se?
32 Alioquin, adhuc illo longe agente, legationem mittens rogat ea, quae pacis sunt.
33 Sic ergo omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus, quae possidet, non potest meus esse discipulus.
34 Bonum est sal; si autem sal quoque evanuerit, in quo condietur?
35 Neque in terram neque in sterquilinium utile est, sed foras proiciunt illud. Qui habet aures audiendi, audiat".
Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera