seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Leviticus

XII

Leviticus XII, Nova Vulgata 
(Latin version of Leviticus chapter 12)

   1 Locutus est Dominus ad Moysen dicens:
   2 "Loquere fi liis Israel et dices ad eos: Mulier, si, suscepto semine, pepererit masculum, immunda erit septem diebus iuxta dies separationis menstruae,
   3 et die octavo circumcidetur infantulus;
   4 ipsa vero triginta tribus diebus manebit in sanguine purificationis suae; omne sanctum non tanget nec ingredietur sanctuarium, donec impleantur dies purificationis eius.
   5 Sin autem feminam pepererit, immunda erit duabus hebdomadibus iuxta ritum fluxus menstrui, et sexaginta ac sex diebus manebit in sanguine purificationis suae.
   6 Cumque expleti fuerint dies purificationis suae pro filio sive pro filia, deferet agnum anniculum in holocaustum et pullum columbae sive turturem pro peccato ad ostium tabernaculi conventus et tradet sacerdoti.
   7 Qui offeret illa coram Domino et expiabit eam; et sic mundabitur a profluvio sanguinis sui: ista est lex parientis masculum aut feminam.
   8 Quod si non invenerit manus eius, nec potuerit offerre agnum, sumet duos turtures vel duos pullos columbae, unum in holocaustum et alterum pro peccato; expiabitque eam sacerdos, et sic mundabitur"

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

privacy policy © seiyaku