seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Iudicum

XIV

Iudicum XIV, Nova Vulgata 
(Latin version of Judges chapter 14)

   1 Descendit igitur Samson in Thamna vidensque ibi mulie rem de filiabus Philisthim
   2 ascendit et nuntiavit patri suo et matri dicens: "Vidi mulierem in Thamna de filiabus Philisthinorum, quam quaeso ut mihi accipiatis uxorem"
   3 Cui dixerunt pater et mater sua: "Numquid non est mulier in filiabus fratrum tuorum et in omni populo meo, quia vis accipere uxorem de Philisthim, qui incircumcisi sunt?" Dixitque Samson ad patrem suum: "Hanc mihi accipe, quia placuit oculis meis"
   4 Parentes autem eius nesciebant quod res a Domino fieret, et quaereret occasionem contra Philisthim. Eo enim tempore Philisthim dominabantur Israeli.
   5 Descendit itaque Samson cum patre suo et matre in Thamna. Cumque venissent ad vineas oppidi, apparuit catulus leonis rugiens et occurrit ei.
   6 Irruit autem spiritus Domini in Samson, et dilaceravit leonem, quasi haedum in frusta concerperet, nihil omnino habens in manu; et hoc patri et matri noluit indicare.
   7 Descenditque et locutus est mulieri, quae placuerat oculis eius.
   8 Et post aliquot dies revertens, ut acciperet eam, declinavit, ut videret cadaver leonis; et ecce examen apum in corpore leonis erat ac favus mellis.
   9 Quem, cum sumpsisset in manibus, comedebat in via; veniensque ad patrem suum et matrem dedit eis partem, qui et ipsi comederunt. Nec tamen eis voluit indicare quod mel de corpore leonis assumpserat.
   10 Descendit itaque pater eius ad mulierem, et fecit ibi Samson convivium; sic enim iuvenes facere consuerant.
   11 Cum ergo cives loci illius vidissent eum, dederunt ei sodales triginta, qui essent cum eo.
   12 Quibus locutus est Samson: "Proponam vobis problema, quod si solveritis mihi intra septem dies convivii, dabo vobis triginta tunicas et totidem vestes mutatorias;
   13 sin autem non potueritis solvere, vos dabitis mihi triginta tunicas et eiusdem numeri vestes mutatorias" Qui responderunt ei: "Propone problema, ut audiamus"
   14 Dixitque eis: "De comedente exivit cibus, et de forti est egressa dulcedo" Nec potuerunt per tres dies propositionem solvere.
   15 Cumque adesset dies quartus, dixerunt ad uxorem Samson: "Blandire viro tuo et suade ei, ut indicet tibi quid significet problema. Quod si facere nolueris, incendemus et te et domum patris tui. An idcirco nos vocastis ad nuptias, ut spoliaretis?"
   16 Quae fundebat apud Samson lacrimas et querebatur dicens: "Odisti me et non diligis; idcirco problema, quod proposuisti filiis populi mei, non vis mihi exponere" At ille respondit: "Patri meo et matri nolui dicere et tibi indicare potero?"
   17 Septem igitur diebus convivii flebat apud eum; tandemque die septimo, cum ei molesta esset, exposuit. Quae statim indicavit civibus suis,
   18 et illi dixerunt ei die septimo ante solis occubitum: "Quid dulcius melle, et quid leone fortius?" Qui ait ad eos: "Si non arassetis in vitula mea, non invenissetis propositionem meam"
   19 Irruit itaque in eo spiritus Domini, descenditque Ascalonem et percussit ibi triginta viros, quorum ablatas vestes dedit iis, qui problema solverant; iratusque nimis ascendit in domum patris sui.
   20 Uxor autem eius accepit maritum unum de amicis eius, qui erat pronubus.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

privacy policy © seiyaku